Passage
Plautus, Curculio 5.3
lat plautus phi008 perseus lat2
Cappadox Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant: nam et bene et male credi dico; id adeo ego hodie expertus sum. non male creditur qui numquam reddunt, sed prorsum perit. vel ille, décem minas dum solvit, omnis mensas transiit. postquam nil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat; pessume metui, ne mihi hodie ápud praetorem solveret. verum amici compulerunt: reddit argentum domo. nunc domum properare certumst. Therapontigonvs Heus tu, leno, te volo. Phaedromvs Et ego te volo. Cappadox At ego vos nolo ambos. Therapontigonvs Sta sis ilico, atque argentum propere propera vomere. Cappadox Quid mecum est tibi? aut tibi? Therapontigonvs Quía ego ex te hódie faciam pilum catapultarium atque ita te nervo torquebo, ítidem ut catapultae solent. Phaedromvs Delicatum te hodie faciam, cum catello ut accubes, ferreo ego dico. Cappadox At ego vos ambo in robusto carcere ut pereatis. Phaedromvs Collum obstringe, abduce istum in malam crucem. Therapontigonvs Quidquid est, ipse ibit potius. Cappadox Pro deum atque hominum fidem, hocine pacto indemnatum atque intestatum me abripi? obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras. Planesivm Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere. bene et pudice me domi habuit. Therapontigonvs Haud voluntate id sua: Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam; nam si valuisset, iam pridem quoquo posset mitteret. Phaedromvs Animum advortite, ego si possum hoc inter vos componere. mitte istunc. accede huc, leno. dicam meam sententiam, siquidem voltis quod decrero facere. Therapontigonvs Tibi permittimus: Cappadox Dum quidem hercle ita iudices, ne quisquam a me argentum auferat. Therapontigonvs Quódne promisti? Cappadox Qui promisi? Phaedromvs Lingua. Cappadox Eadem nunc nego. dicendi, non rem perdendi gratia haec nata est mihi. Phaedromvs Nihil agit, collum obstringe homini. Cappadox Iam iam faciam ut iusseris. Therapontigonvs Quando vir bonus es, responde quod rogo. Cappadox Roga quód lubet. Therapontigonvs Promistin, si liberali quisquam hanc assereret manu, te omne argentum redditurum? Cappadox Non commemini dicere. Therapontigonvs Quid? negas? Cappadox Nego hercle vero. quo praesente? quo in loco? Therapontigonvs Me ipso praesente et Lycone tarpezita. Cappadox Non taces? Therapontigonvs Non taceo. Cappadox Non ego te flocci facio; ne me territes. Therapontigonvs Me ipso praesente et Lycone factum est. Phaedromvs Satis credo tibi. nunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam: libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror, † haec mihi nubet: tu huic argentum redde. hoc iudicium meum est. Therapontigonvs Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur. Cappadox Hercle istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome. et tibi oberit et te, miles, di deaeque perduint. tu me sequere. Therapontigonvs Quo sequar te? Cappadox Ad trapezitam meum ad praetorem. nam inde rem solvo omnibus quibus debeo. Therapontigonvs Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers. Cappadox Ego te vehementer perire cupio, ne tu nescias. Therapontigonvs Itane vero? Cappadox Ita hercle vero. Therapontigonvs Novi ego hos pugnos meos. Cappadox Quid tum? Therapontigonvs Quid tum, rogitas? hisce ego, si tu me irritaveris, placidum te hodie reddam. Cappadox Age ergo, recipe áctutum. Therapontigonvs Licet. Phaedromvs Tu, miles, apud me cenabis. hodie fient nuptiae. Therapontigonvs Quae res bene vortat mi et vobis. spectatores, plaudite.