LOGOI

Passage

Plautus, Epidicus 1.1

lat plautus phi009 perseus lat2

Epidicvs Heús, adulescens. Thesprio Quís properantem mé reprehendit pállio? Epidicvs Familiaris. Thesprio Fateor, nam odio es nimium familiariter. Epidicvs Réspice vero, Thésprio. Thesprio Oh, Epidicumne ego conspicor? Epidicvs Satis recte oculis uteris. Thesprio Salve. Epidicvs Di dent quae velis. veníre salvom gaudeo. Thesprio Quid ceterum? Epidicvs Quod eo adsolet: cena tibi dabitur. Thesprio Spondeo. Epidicvs Quid? Thesprio Me accepturum, si dabis. Epidicvs Quid tú agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge, córpulentior videre atque habitior. Thesprio Huic gratia. Epidicvs Quám quidem te iam diu perdidisse oportuit. Thesprio Mínus iam furtificus sum quam antehac. Epidicvs Quid ita? Thesprio Rapio propalam. Epidicvs Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus. nam út apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi: vix adipiscendi potestas modo fuit. Thesprio Scurra es. Epidicvs Scio te esse equidem hominem militarem. Thesprio Audacter quam vis dicito. quid ais? perpetuen valuisti? Epidicvs Varie. Thesprio Qui varie valent, capreáginum hominum nón placet mihi néque pantherinúm genus. Epidicvs Quid tíbi vis dicam nisi quod est? ut illaé res? responde. Thesprio Probe. Epidicvs Quid erílis noster filius? Thesprio Valet púgilice atque athletice. Epidicvs Voluptábilem mihi nuntium tuo advéntu adportas, Thesprio. sed ubíst is? Thesprio Advenit simul. Epidicvs Vbi is ergo est? nisi si in vidulo aut si in mellina attulisti. Thesprio Di te perdant. Epidicvs Te volo— percóntari: operam da, ópera reddetúr tibi. Thesprio Ius dícis. Epidicvs Me decet. Thesprio Iam tu autem nobis praeturam geris? Epidicvs Quem díces digniorem esse hominem hódie Athenis alterum? Thesprio At únum a praetura tua, Epídice, abest. Epidicvs Quidnam? Thesprio Scies: lictores duo, duo ulmei fasces virgarum. Epidicvs Vae tibi. sed quíd ais? Thesprio Quid rogas? Epidicvs Vbi árma sunt Stratíppocli? Thesprio Pól illa ad hostis transfugerunt. Epidicvs Armane? Thesprio Atque equidem cito. Epidicvs Sérione dicis tu? Thesprio Sério, inquam: hostes habent. Epidicvs Édepol facinus improbum. Thesprio At iam ante alii fecerunt idem. erit illi illa res honori. Epidicvs Qui? Thesprio Quia ante aliis fuit. Mulciber, credo, arma fecit quaé habuit Stratippocles: travolaverunt ad hostis. Epidicvs Tum ille prognatus Theti sine perdat: alia apportabunt éi Nerei filiae. id módo videndum est, ut materies suppetat scutariis, si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit. Thesprio Supersede istis rebus iam. Epidicvs Tu ipse, ubi lubet, finem face. Thesprio Desiste percontarier. Epidicvs Loquere ipse: ubist Stratippocles? Thesprio Est causa qua causa simul mecum ire veritust. Epidicvs Quidnam id est? Thesprio Patrem videre se nevolt etiam nunc. Epidicvs Quapropter? Thesprio Scies. quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam dé praeda mercatust. Epidicvs Quid ego ex te audio? Thesprio Hoc quod fabulor. Epidicvs Cúr eam emit? Thesprio Animi causa. Epidicvs Quót illic homo animos habet? nam cérto, prius quam hinc ád legionem abiít domo, ipsús mandavit mi, áb lenone ut fídicina, quam amábat, emeretúr sibi. id ei ímpetratum réddidi. Thesprio Vtcúmque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur. Epidicvs Vaé misero mihí, male perdidit me. Thesprio Quíd istuc? quidnam est? Epidicvs Quid istanc quam emit, quanti eam emit? Thesprio Vili. Epidicvs Haud istuc te rogo. Thesprio Quid ígitur? Epidicvs Quot minis? Thesprio Tot: quadraginta minis. íd adeo argentum ab danista apud Thébas sumpsit faenore, in dies minasque argenti singulas nummis. Epidicvs Papae. Thesprio Ét is danista advenit una cúm eo, qui argentum petit. Epidicvs Di immortales, ut ego interii basilice. Thesprio Quid iam? aut quid est, Epídice? Epidicvs Perdidit me. Thesprio Quís? Epidicvs Ille qui arma pérdidit. Thesprio Nam quíd ita? Epidicvs Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas mittebat—sed taceam optumum est, plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est. Thesprio Néscio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom† videór videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali. Epidicvs Potin út molestus ne sies? Thesprio Abeo. Epidicvs Asta, abire hinc non sinam. Thesprio Quíd nunc me retinés? Epidicvs Amatne ístam quam emit de praeda? Thesprio Rogas? deperit. Epidicvs Detegetur corium de tergo meo. † Thesprio Plusque amat quam te umquam amavit. Epidicvs Iuppiter te perduit. Thesprio Mítte nunciam, nam ílle me vetuit domum venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum; íbi manere iussit, eo venturust ipsus. Epidicvs Quid ita? Thesprio Dicam: quía patrem prius convenire se non volt neque conspicari, quám id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit. Epidicvs Eú edepol res turbulentas. Thesprio Mitte me ut eam nunciam. Epidicvs Haécine ubi scibit senex, púppis pereunda est probe. Thesprio Quíd istuc ad me attinet, quó tu intereas modo? Epidicvs Quía perire solus nolo, te cupio perire mecum, benevolens cum benevolente. Thesprio Abi ín malam rem maxumam a me cum ístac condicione. Epidicvs I sane, siquidem festinas magis. Thesprio Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius.— Epidicvs Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides, Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es. tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter, non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali. néque ego nunc quó modo me éxpeditum ex impedito faciam, consilium placet. égo miser pérpuli meís dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam: ís suo fílio fídicinam emit, quam ipse amat, quam ábiens mandavit mihi. sí sibi nunc álteram áb legione adduxit animi causa, corium perdidi. nam úbi senex sénserit síbi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum. át enim tu praecave. át enim—bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput. néquam homo es, Epidice. quí lubidost male loqui? quía tu tete deseris. quíd faciam? mén rogas? tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua. aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est. tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo. huc concedam, orationem unde horum placide persequar.

Provenance