LOGOI

Passage

Plautus, Epidicus 1.2

lat plautus phi009 perseus lat2

Stratippocles Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi. Chaeribvlvs Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles. idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi? Stratippocles Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi; at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli. Chaeribvlvs Iam istoc probior meo quidem animo, cúm in amore temperes. Stratippocles Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis; is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus. Chaeribvlvs Quid tibi me vis facere? Stratippocles Argenti dare quadraginta minas, quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore. Chaeribvlvs Si hercle haberem Stratippocles Nam quid te igitur retulit beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est? Chaeribvlvs Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor. Stratippocles Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro. sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim. quem quidem égo hominem irrigatum plagis pistori dabo, nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas, quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam. Epidicvs Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem. sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae. aggrediar hominem. advenientem péregre erum Stratippoclem impertit salute servos Epidicus. Stratippocles Vbi is est? Epidicvs Adest. salvom huc advenisse— Stratippocles Tam tibi istuc credo quam mihi. Epidicvs Benene usque valuisti? Stratippocles A morbo valui, ab animo aeger fui. Epidicvs Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras missiculabas. Stratippocles Perdidisti omnem operam. Epidicvs Nam qui perdidi? Stratippocles Quia meo neque cara est cordi neque placet. Epidicvs Quid retulit mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas? Stratippocles Illam amabam olím, nunc iam alia cura impendet pectori. Epidicvs Hercle miserum est ingratum esse hómini id quod facias bene. ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum. Stratippocles Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi. Epidicvs Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam, ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum? Stratippocles Quid istic? verba facimus. huic homini ópust quadraginta minis celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito. Epidicvs Dic modo unde auferre me vis. a quo trápezita peto? Stratippocles Vnde libet. nam ni ante solem occasum elo meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum Epidicvs Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo. Stratippocles Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam? Epidicvs Ne feceris. ego istuc accedam periclum potius atque audaciam. Stratippocles Nunc places, nunc ego te laudo. Epidicvs Patiar ego istuc quod lubet. Stratippocles Quid illa fiet fidicina igitur? Epidicvs Aliqua res reperibitur, aliqua ope exsólvar, extricabor aliqua. Stratippocles Plenus consili es. novi ego te. Epidicvs Est Euboicus miles locuples, multo auro potens, qui úbi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram, continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi. sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum? Stratippocles Iam faxo hic erit. Chaeribvlvs Quid hic nunc agimus? Stratippocles Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem luculentum habeamus.— Epidicvs Ite intro, ego de re argentaria iam senatum convocabo in corde consiliarium, quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam. Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi; non enim núnc tibi dormitandi neque cunctandi copia est: adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi. i ábi intro atque ádulescenti dic iam nostro erili filio, ne hinc foras ámbulet neve usquam óbviam veniat seni.—

Provenance