Passage
Plautus, Epidicus 3.1
lat plautus phi009 perseus lat2
Stratippocles Expectando éxedor míser atque exénteror, quó modo mi Épidici blánda dicta évenant. nímis diu máceror: sítne quid nécne sit, scíre cupió. Chaeribvlvs Per illám tibi cópiam copíam parare aliám licet: scivi équidem in principio ilico nullám tibi esse ín illo copiam. Stratippocles Interii hércle ego. Chaeribvlvs Ábsurde facis qui ángas te animi; si hércle ego illum semel préndero, númquam inridére nos íllum inultúm sinam servom hominem. Chaeribvlvs Quíd illum facere vís, qui, tibi quoi dívitiae domi máxumae sunt, is númmum nullum habés neque sodáli tuo in te cópiast. Chaeribvlvs Si hercle hábeam, polliceár lubens, verum áliquid aliqua aliquó modo alicúnde ab alíqui aliqua tíbi spes est fore méliorem fortúnam. Stratippocles Vaé tibi, muricide homo. Chaeribvlvs Qui tibi lubet mihi male loqui? Stratippocles Quippe tú mi aliquíd aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas nec míhi plus adiuménti †ades, quam ille quí numquam etiam nátust.