LOGOI

Passage

Plautus, Epidicus 3.2

lat plautus phi009 perseus lat2

Epidicvs Fecísti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet. per hanc cúram quieto tibi licet esse—hoc quidem iam periit: ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est; crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri. pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum, ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso, ut importem in coloniam hunc meo auspicio commeatum? mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales, erum et Chaéribulum, conspicor. quid hic ágitis? accipe hoc sis. Stratippocles Quantum hic inest? Epidicvs Quantum sat est, et plus satis: superfit. decem minis plus attuli quam tu danistae debes. dum tibi ego placeam atque obsequar, meum térgum flocci facio. Stratippocles Nam quid ita? Epidicvs Quia ego tuom patrem faciam parenticidam. Stratippocles Quid istúc est verbi? Epidicvs Nil moror vetera et volgata verba; peratum ductarent: ego follitum ductitabo. nam leno omne argentum abstulit pro fidicina (ego resolvi, manibus his denúmeravi) pater suam natam quam esse credit; nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem ut cum rediisses ne tibi eius copia esset. Stratippocles Euge. (Epidicvs) ea iam domist pro filia. Stratippocles Iam teneo. Epidicvs Nunc cautorem dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is ápud forum manet me, caveat. Stratippocles Haud male. Epidicvs Iam ípse cautor captust. ipse in meo cóllo tuos pater cruminam collocavit; is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias. Stratippocles Vno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum, mi adempsit Orcus. Epidicvs Nunc ego hanc astutiam institui. deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo, si quid ad eum adveniam, ut sibi essé datum argentum dicat pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta (quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur): ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit, quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est. Chaeribvlvs Vorsutior es quam rota figularis. Epidicvs Iam ego parabo aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit, quae se emptam simulet, quae senes duo dócte ludificetur. eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. Stratippocles Vt parate. Epidicvs Eam pérmeditatam, meis dolis astutiisque onustam mittam. sed nimis longum loquor, diu me éstis demorati. haec scitis iam ut futura sint. abeo.— Stratippocles Bene ambulato. Chaeribvlvs Nimis dóctus ille est ad male faciendum. Stratippocles Me equidem certo servavit consiliis suis. Chaeribvlvs Abeamus intro hinc ad me. Stratippocles Atque aliquantó lubentius quam abs te sum egressus intus; virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable