Passage
Plautus, Epidicus 3.3
lat plautus phi009 perseus lat2
Periphanes Non oris causa modo homines aequom fuit sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom, sed qui perspicere possent cor sapientiae, ubi id inspexissent, cogitarent postea, vitam ut vixissent olim in adulescentia. vel ego, qui dudum fili causa coeperam ego med excruciare animi, quasi quid filius meus déliquisset me erga aut quasi non plurima male facta mea essent solida in adulescentia. profecto deliramus interdum senes. sed meus sodalis it cum praeda Apoecides. venire salvom mercatorem gaudeo. quid fit? Apoecides Di deaeque te adiuvant. Periphanes Omen placet. Apoecides Quin omini omnes suppetunt res prospere. sed tu hanc iubé sis intro abduci. Periphanes Heus, foras exite huc aliquis. duce istam intro mulierem. atque audin? Servvs Quid vis? Periphanes Cave siris cum filia mea cópulari hanc neque conspicere. iam tenes? in aediculam istanc sorsum concludi volo. divortunt mores virgini longe ac lupae. Apoecides Docte et sapienter dicis. † num nimis potest pudicitiam quisquam suae servare filiae. edepol ne ístam temperi gnato tuo sumus praémercati. Periphanes Quid iam? Apoecides Quia dixit mihi iam dudum se alius tuom vidisse hic filium: hanc edepol rem apparabat. Periphanes Planum hercle hoc quidem est. Apoecides Ne tú habes servom graphicum et quantivis preti, non carust auro contra. ut ille fidicinam fecit sese ut nesciret esse emptam tibi! ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul. Periphanes Mirum hoc qui potuit fieri. Apoecides Te pro filio facturum dixit rem esse divinam domi, quia Thebis salvos redierit. Periphanes Rectam institit. Apoecides Immo ipsus illi dixit conductam esse eam, quae hic administráret ad rem divinam tibi. ego illic me autem sic assimulabam: quasi stolidum, combardum me faciebam. Periphanes Em istuc decet. Apoecides Res magna amici apud forum agitur, ei volo ire advocatus. Periphanes At quaeso, ubi erit otium, revortere ad me extemplo. Apoecides Continuo hic ero.— Periphanes Nihil homini amicost opportuno amicius: sine tuo labore quod velis actumst tamen. ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum, os sublitum esset, itaque me albis dentibus meus dérideret filius meritissumo. sed quis hic est quém ego huc advenientem conspicor, suam qui undantem chlamydem quassando facit? Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable