LOGOI

Passage

Plautus, Epidicus 3.4

lat plautus phi009 perseus lat2

Miles Cave praéterbitas ullas aedis, quin roges, senex híc ubi habitat Periphanes Platenius. incertus tuom cave ad me rettuleris pedem. Periphanes Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas, tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam? Miles Virtute belli armatus promerui, ut mihi omnis mortalis agere deceat gratias. Periphanes Non repperisti, adulescens, tranquillum locum, ubi tuas virtutes explices, ut postulas. nam strenuiori deterior si praedicat suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae. sed istúm quem quaeris Periphanem Platenium, ego sum, si quid vis. Miles Nempe quem in adulescentia memorant apud réges armis, arte duellica divitias magnas indeptum? Periphanes Immo si audias meas púgnas, fugias manibus dimissis domum. Miles Pol égo magis unum quaero, meas cui praedicem, quam illum qui memoret suas mihi. Periphanes Hic non est locus; proin tu alium quaeras cui centones sarcias. atque haec stultitiast me illi vitio vortere egomet quod factitavi in adulescentia, cum militabam: pugnis memorandis meis eradicabam hominum auris, quando occeperam. Miles Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas. meam amicam audivi te esse mercatum. Periphanes Attatae, nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus mihi praedicavit militem. adulescens, itast ut dicis, emi. Miles Volo te verbis pauculis, si tibi molestum non est. Periphanes Non edepol scio, molestum necne sit, nisi dicis quid velis. Miles Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest. nam quid ego apud te vera parcam proloqui? ego illám volo hodie facere libertam meam, mihi concubina quae sit. Periphanes Te absolvam brevi: argenti quinquaginta mi illa empta est minis; si sexaginta mihi denumerantur minae, tuas póssidebit mulier faxo ferias; atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro. Miles Estne empta mi istis legibus? Periphanes Habeas licet. Miles Conciliavisti pulchre. Periphanes Heus, fóras educite quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides, ei quae accessere, tibi addam dono gratiis. age accipe hanc sis. Miles Quae te intemperiae tenent? quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam produci íntus iubes. Periphanes Haec ergo est fidicina. hic alia nullast. Miles Non mihi nugari potes. quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem? Periphanes Haec inquamst. Miles Non haec inquamst. non novisse me meam rere amicam posse? Periphanes Hanc, inquam, filius meus deperibat fidicinam. Miles Haec non est ea. Periphanes Quid? non est? Miles Non est. Periphanes Vnde haec igitur gentiumst? equidem hercle argentum pro hac dedi. Miles Stulte datum reor et peccatum largiter. Periphanes Immo haec east. nam servom misi, qui illum sectari solet meum gnátum: is ipse hanc destinavit fidicinam. Miles Em istíc homo te articulatim concidit, senex, tuos servos. Periphanes Quid? concidit? Miles Sic suspiciost, nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi. senex, tibi os est sublitum plane et probe. ego illám requiram iam ubi ubi est.— Periphanes Bellator, vale. euge, euge, Epidice, frugi es, pugnavisti, homo es, qui me emunxisti mucidum, minimi preti. mercatus te hodie est de lenone Apoecides? Fidicina Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem, neque me quidem emere quisquam ulla pecunia potuit: plus iam sum libera quinquennium. Periphanes Quid tibi negotist meae domi igitur? Fidicina Audies. conducta veni, ut fidibus cantarem seni, dum rem divinam faceret. Periphanes Fateor me omnium hominum esse Athenis Atticis minimi preti. sed tu novistin fidicinam Acropolistidem? Fidicina Tam facile quam me. Periphanes Vbi habitat? Fidicina Postquam liberast ubi habitet dicere admodum incerte scio. Periphanes Eho an libera illa est? quis eam liberaverit, volo scíre, si scis. Fidicina Id quod audivi audies. Stratippoclem aiunt Periphanai filium absentem curavisse ut fieret libera. Periphanes Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume meum exenteravit Epidicus marsuppium. Fidicina Haec sic audivi. numquid me vis ceterum? Periphanes Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito. Fidicina Fides non reddis? Periphanes Neque fides neque tibias. propera igitur fugere hinc, si te di amant. Fidicina Abiero. flagitio cum maiore post reddes tamen.— Periphanes Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, † ei sic data esse verba praesenti palam! atque mé minoris facio prae illo, qui omnium legum atque iurum fictor, conditor cluet; is etiam sese sapere memorat: malleum sapientiorem vidi excusso manubrio.

Provenance