Passage
Plautus, Epidicus 4.2
lat plautus phi009 perseus lat2
Acropolistis Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? Periphanes Vt matrem tuam videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum. Acropolistis Quam meam matrem? Periphanes Quae exanimata exsequitur aspectum tuom. Philippa Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes? Periphanes Tua filia. Philippa Haecine? Periphanes Haec. Philippa Egone osculum huic dem? Periphanes Quor non, quae ex te nata sit? Philippa Tú homo insanis. Periphanes Egone? Philippa Tune. Periphanes Quor? Philippa Quia ego hanc quae siet neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem. Periphanes Scio quid erres: quia vestitum atque ornatum immutabilem habet haec, Philippa aliter catuli longe olent, aliter suis. ne ego eam novisse Periphanes Pro deum atque hominum fidem, quid? ego lenocinium facio, quí habeam alienos domi atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces? Acropolistis Quid loquar vis? Periphanes Haec negat se tuam esse matrem. Acropolistis Ne fuat, si non volt: equidem hac invita támen ero matris filia; non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt. Periphanes Cur me igitur patrem vocabas? Acropolistis Tua istaec culpast, non mea. non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam? hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem. negat haec filiám me suam ésse: non ergo haec mater mea est. postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia; Epidicus mihi fuit magister. Periphanes Perii, plaustrum perculi. Acropolistis Numquid ego ibi, pater, peccavi? Periphanes Si hercle te umquam audivero me patrem vocare, vitam tuam ego interimam. Acropolistis Non voco. ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater. Philippa Quid, si ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus, quibus de signis agnoscebas? Periphanes Nullis. Philippa Qua re filiam credidisti nostram? Periphanes Servos Epidicus dixit mihi. Philippa Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? † Periphanes Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea? Philippa Perii misera. Periphanes Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum; ego illam reperiam. Philippa Hinc Athenis civis eam émit Atticus: adulescentem equidem dicebant emisse. Periphanes Inveniam, tace. abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam. ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo: si invenio, exitiabilem égo illi faciam hunc ut fiat diem.—