LOGOI

Passage

Plautus, Epidicus 5.1

lat plautus phi009 perseus lat2

Stratippocles Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit neque illam adducit quae empta ex praedast. séd eccum incedit Epidicus. quid illuc est quod illí caperrat frons severitudine? Epidicvs Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum. Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides; nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt sibi data esse verba. Stratippocles Quíd agis, mea commoditas? Epidicvs Quod miser. Stratippocles Quid est tibi? Epidicvs Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul. Stratippocles Habe bonum animum. Epidicvs Quippe ego quoi libertas in mundo sitast. Stratippocles Ego te servabo. Epidicvs Edepol me illi melius, si nacti fuant. sed quis haec ést muliercula et ille gravastellus qui venit? Stratippocles Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda. Epidicvs Haecinest? Stratippocles Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice: usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma. estne consímilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris? Epidicvs Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas, quém Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis. Stratippocles Di immortales, sicin iussi ad me ires? pedibus † pulmunes qui perhíbetur prius venisset quam tu advenisti mihi. Danista Haec edepol remorata med est. Stratippocles Siquidem istius gratia id remoratus es quod ista voluit, nimium advenisti cito. Danista Age age, absolve me atque argentum numera, ne comites morer. Stratippocles Pernumeratumst. Danista Tene cruminam: huc inde. Stratippocles Sapienter venis. opperire, dum effero ad te argentum. Danista Matura. Stratippocles Domist.— Epidicvs Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum? videon ego Telestidem te, Periphanai filiam, ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam? Telestis Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum? Epidicvs Non me nosti? Telestis Quod quidem nunc veniat in mentem mihi. Epidicvs Non meministi me auream ad te afferre natali die lunulam atque anellum aureolum ín digitum? Telestis Memini, mi homo. tune is es? Epidicvs Ego sum, ét istic frater, qui te mercatust, tuos. ália matre, uno patre. Telestis Quid pater meus? vivit? Epidicvs Animo liquido et tranquillo es, tace. Telestis Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas. Epidicvs Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler. Stratippocles Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae. siquid erit dubium, immutabo. Danista Bene fecisti, bene vale.— Stratippocles Nunc enim tú mea es. Telestis Soror quidem edepol, ut tu aeque scias. salve, frater. Stratippocles Sanan haec est? Epidicvs Sana, si appellat suom. Stratippocles Quid? ego modo amator sum huic frater factus, dum intro eo atque exeo? Epidicvs Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas. Stratippocles Perdidisti et repperisti me, soror. Epidicvs stultus es, tace. tibi quidem quod ames domi praéstost, fidicina, opera mea; et sororem in libertatem idem opera concilio mea. Stratippocles Epidice, fateor— Epidicvs Abi intro ac iúbe huic aquam calefieri; cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium. Stratippocles Sequere hac me, soror. Epidicvs Ego ad vos Thesprionem iussero huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes, suppetias mihi cum sorore ferre. Stratippocles Facile istuc erit.— Epidicvs Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi, magnast res. minoris multo facio quam dudum senes. remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites. eádem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem. non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor.—

Provenance