LOGOI

Passage

Plautus, Epidicus 5.2

lat plautus phi009 perseus lat2

Periphanes Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos habet? Apoecides Immo edepol tu quidem míserum med habes miseris modis. Periphanes Tace sis, modo sine me hóminem apisci. Apoecides Dico ego tibi iam, ut scias: alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor, lassitudine invaserunt misero in genua flemina. Periphanes Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te, ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias! Apoecides Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius: quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit. Epidicvs Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant. quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi, apolactizo inimicos omnis. Periphanes Vbi illum quaeram gentium? Apoecides Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari. Epidicvs Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me. num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis? nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus; tú habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga. Periphanes Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit. Epidicvs Quin colligas? Apoecides Edepol mancipium scelestum. Epidicvs Te profecto, Apoecides, nil moror mihi deprecari. Apoecides Facile exoras, Epidice. Epidicvs Ecquid agis? Periphanes Tuon arbitratu? Epidicvs Meo hercle vero atque hau tuo colligandae haec sunt tibi hodie. Periphanes At non lubet, non colligo. Apoecides Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit. Epidicvs Tibi moram facis, cum égo solutus asto. age, inquam, colliga. Periphanes At mihi magis lubet solutum te rogitare. Epidicvs At nil scies. Periphanes Quid ago? Apoecides Quid agas? mos geratur. Epidicvs Frugi es tú homo, Apoecides. Periphanes Cedo manus igitur. Epidicvs Morantur nihil. atque arte colliga. Periphanes Nihil moror. Epidicvs Obnoxiose. Periphanes Facto opere arbitramino. Epidicvs Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet. Periphanes Qua fiducia ausus es primum, quae emptast nudiustertius, filiam meam dicere esse? Epidicvs Libuit: ea fiducia. Periphanes Ain tu? libuit? Epidicvs Aio. vel da pignus, ni ea sit filia. Periphanes Quam negat novisse mater? Epidicvs Ni ergo matris filia est, in meum nummum, in tuom talentum pignus da. Periphanes Enim istaec captiost. sed quis east mulier? Epidicvs Tui gnati amica, ut omnem rem scias. Periphanes Dedin tibi minas triginta ob filiam? Epidicvs Fateor datas et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis. Periphanes Quo modo mé ludos fecisti de illa conducticia fidicina? Epidicvs Factum hercle vero, et recte factum iudico. Periphanes Quid postremo argento factum est quod dedi? Epidicvs Dicam tibi: neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli. Periphanes Quor dare ausus es? Epidicvs Quia mi libitum est. Periphanes Quae haec, malum, impudentiast? Epidicvs Etiam inclamitor quasi servos? Periphanes Cum tu es liber, gaudeo. Epidicvs Merui ut fierem. Periphanes Tu meruisti? Epidicvs Vise intro: ego faxo scies hoc ita esse. Periphanes Quid est negoti? Epidicvs Iam ipsa res dicet tibi. abi modo intro. Apoecides Ei, non illuc temerest. Periphanes Adserva istum, Apoecides.— Apoecides Quid illuc, Epidice, est negoti? Epidicvs Maxima hercle iniuria vinctus asto, cuius haec hodie ópera inventast filia. Apoecides Ain tu te illius invenisse filiam? Epidicvs Inveni, et domi est. sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas. Apoecides Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere? Epidicvs Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere. Periphanes Quid isti oratis opere tanto? mi orandum esse intellego, ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus. Epidicvs Ne attigas. Periphanes Ostende vero. Epidicvs Nolo. Periphanes Non aequom facis. Epidicvs Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam. Periphanes Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium tibi dabo. Epidicvs Quid deinde porro? Periphanes Libertatem. Epidicvs At postea? novo liberto opus est quod pappet. Periphanes Dabitur, praebebo cibum. Epidicvs Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves. Periphanes Oro te, Epidice, mihi ut ignoscas, siquid imprúdens culpa peccavi mea. at ob eam rem liber esto. Epidicvs Invitus do hanc veniam tibi, nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet. Poeta Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua. plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable