Passage
Plautus, Menaechmi 1.2
lat plautus phi010 perseus lat2
Menaechmvs Ní mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi, quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas. praéterhac sí mihi tále post húnc diem fáxis, faxó foris vídua visás patrem. nám quotiens foras íre volo, mé retines, revocás, rogitas, quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram, quíd petam, quid feram, quíd foris egerim. portitorem domum duxi, ita omnem mihi rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago. nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam. quando égo tibi ancillás, penum, lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges, malo cavebis si sapis, virum observare desines. átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras. Penicvlvs Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi; nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur. Menaechmvs Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua. ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter? hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero. sic hóc decet, dari facete verba custodi catae. hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre: meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur. avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium. Penicvlvs Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi? Menaechmvs Perii, in insidias deveni. Penicvlvs Immo in praesidium, ne time. Menaechmvs Quis homo est? Penicvlvs Ego sum. Menaechmvs O mea Commoditas, o mea Opportunitas, salve. Penicvlvs Salve. Menaechmvs Quid agis? Penicvlvs Teneo dextera genium meum. Menaechmvs Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis. Penicvlvs Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio. Menaechmvs Vin tu facinus luculentum inspicere? Penicvlvs Quis id coxit coquos? iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro. Menaechmvs Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete, ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum? Penicvlvs Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent? Menaechmvs Age me aspice. ecquid adsimulo similiter? Penicvlvs Quis istest ornatus tuos? Menaechmvs Dic hominem lepidissimum esse me. Penicvlvs Vbi essuri sumus? Menaechmvs Dic modo hoc quod ego te iubeo. Penicvlvs Dico: homo lepidissime. Menaechmvs Ecquid audes de tuo istuc addere? Penicvlvs Atque hilarissime. Menaechmvs Perge porro. Penicvlvs Non pergo hercle, nisi scio qua gratia. litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius. Menaechmvs Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem. Penicvlvs Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum? dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos. Menaechmvs Te morare, mihi quom obloquere. Penicvlvs Oculum ecfodito per solum mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris. Menaechmvs Concede huc a foribus. Penicvlvs Fiat. Menaechmvs Etiam concede huc. Penicvlvs Licet. Menaechmvs Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo. Penicvlvs Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus. Menaechmvs Quidum? Penicvlvs Ne te uxor sequatur, respectas identidem. Menaechmvs Sed quid ais? Penicvlvs Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego. Menaechmvs Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris, facere coniecturam ? (Penicvlvs) captum sit collegium. Menaechmvs Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines? Penicvlvs Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre, nam ex istoc loco spurcatur nasum odore † inlucido. Menaechmvs Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis. Penicvlvs Decet. Menaechmvs Quid igitur? quid olet? responde. Penicvlvs Furtum, scortum, prandium. tibi fuant elocutus, nam nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium. mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. Penicvlvs Eu. Menaechmvs Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. Penicvlvs Eu, expedite . iam fores ferio? Menaechmvs Feri. vel mane etiam. Penicvlvs Mille passum cantharum. Menaechmvs Placide pulta. Penicvlvs Metuis, credo, ne fores Samiae sient. Menaechmvs Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?