Passage
Plautus, Menaechmi 1.3
lat plautus phi010 perseus lat2
Erotivm Anime mi, Menaechme, salve. Penicvlvs Quid ego? Erotivm Extra numerum es mihi. Penicvlvs Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet. Menaechmvs Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium. Erotivm Hodie id fiet. Menaechmvs In eo uterque proelio potabimus; uter ibi melior bellator erit inventus cantharo, † tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies. ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male. Erotivm Interim nequis quin eius aliquid indutus sies. quid hoc est? Menaechmvs Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa. Erotivm Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant. Penicvlvs Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt; nam si amabas, iám oportebat nasum abreptum mordicus. Menaechmvs Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo. Penicvlvs Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea. Menaechmvs Ego saltabo? sanus hercle non es. Penicvlvs Egone an tu magis? si non saltas, exue igitur. Menaechmvs Nimio ego hanc periculo surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo. cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus. Erotivm Hoc animo decet animatos esse amatores probos. Penicvlvs Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere. Menaechmvs Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae. Penicvlvs Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur. Menaechmvs Scin quid volo ego te accurare? Erotivm Scio, curabo quae voles. Menaechmvs Iube igitur tribus nóbis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, glandionidam suillam, laridum pernonidam, aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant; atque actutum. Erotivm Licet ecastor. Menaechmvs Nos prodimus ad forum. iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus. Erotivm Quando vis veni, parata res erit. Menaechmvs Propera modo. sequere tu.— Penicvlvs Ego hercle vero te et servabo et te sequar, neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.— Erotivm Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable