Passage
Plautus, Menaechmi 1.4
lat plautus phi010 perseus lat2
Erotivm sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes. Cylindrvs Habeo. Erotivm Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis: neque defiat neque supersit. Cylindrvs Cuius modi hí homines erunt? Erotivm Ego et Menaechmus et parasitus eius. Cylindrvs Iam isti sunt decem; nam parasitus octo hominum munus facile fungitur. Erotivm Elocuta sum convivas, ceterum cura. Cylindrvs Licet. cocta sunt, iube ire accubitum. Erotivm Redi cito. Cylindrvs Iam ego hic ero.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable