Passage
Plautus, Menaechmi 2.2
lat plautus phi010 perseus lat2
Cylindrvs Bene opsonavi atque ex mea sententia, bonum anteponam prandium pransoribus. sed eccúm Menaechmum video. vae tergo meo, prius iám convivae ambulant ante ostium, quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar. Menaechme, salve. Menaechmvs Di te amabunt quisquis es. Cylindrvs Quisquis quis ego sim? Menaechmvs Non hercle vero. Cylindrvs Vbi convivae ceteri? Menaechmvs Quos tu convivas quaeris? Cylindrvs Parasitum tuom. Menaechmvs Meum parasitum? certe hic insanust homo. Messenio Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos? Menaechmvs Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum? Messenio Peniculum éccum in vidulo salvom fero. Cylindrvs Menaechme, numero huc advenis ad prandium. nunc opsonatu redeo. Menaechmvs Responde mihi, adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt sacres sinceri? Cylindrvs Nummis. Menaechmvs Nummum a me accipe: iube té piari de mea pecunia. nam équidem insanum esse te certo scio, qui mihi homini ignoto, quisquis es. Cylindrvs Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum? Menaechmvs Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris. ego te non novi, neque novisse adeo volo. Cylindrvs Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam. Menaechmvs Pro sano loqueris quom me appellas nomine. sed ubi novisti me? Cylindrvs Vbi ego te noverim, qui amicam habes eram meam hanc Erotium? Menaechmvs Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio. Cylindrvs Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime cyathisso apud nos, quando potas? Messenio Ei mihi, quom nihil est qui illi homini diminuam caput. Menaechmvs Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem Epidamnum numquam vidi neque veni? Cylindrvs Negas? Menaechmvs Nego hercle vero. Cylindrvs Non tu in illisce aedibus † habitas? Menaechmvs Di illos homines, qui illic habitant, perduint. Cylindrvs Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi. audin, Menaechme? Menaechmvs Quid vis? Cylindrvs Si me consulas, nummum illum quem mihi dudum dare— nam tu quidem hercle certo non satis, Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi— iubeas, si sapias, porculum adferri tibi. Messenio Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi. Cylindrvs Solet iocari saepe mecum illoc modo. quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest. quid ais tu? Menaechmvs Quid vis, inquam. Cylindrvs Satin hoc quod vides tribus vóbis opsonatumst, an opsono amplius, tibi et parasito et mulieri? Menaechmvs Quas mulieres, quos tu parasitos loquere? Messenio Quod te urget scelus, qui huic sis molestus? Cylindrvs Quid tibi mecum est rei? ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor. Messenio Non edepol tú homo sanus es, certo scio. Cylindrvs Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur. proin tu ne quo abeas longius ab aedibus. numquid vis? Menaechmvs Vt eas maximam malam crucem. Cylindrvs Ire hercle meliust te interim atque accumbere, dum ego haec appono ad Volcani violentiam. ibo intro et dicam te hic adstare Erotio, ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.— Menaechmvs Iamne abiit illic? edepol haud mendacia tua verba experior esse. Messenio Observato modo: nam istic meretricem credo habitare mulierem, ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo. Menaechmvs Sed miror qui ille noverit nomen meum. Messenio Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent: ad portum mittunt servolos, ancillulas; si quae peregrina navis in portum advenit, rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet, postilla extemplo se applicant, agglutinant: si pellexerunt, perditum amittunt domum. nunc ín istoc portu stát navis praedatoria, aps qua cavendum nobis sane censeo. Menaechmvs Mones quidem hercle recte. Messenio Tum demum sciam recte monuisse, si tu recte caveris. Menaechmvs Tace dúm parumper, nam concrepuit ostium: videamus qui hinc egreditur. Messenio Hoc ponam interim. asservatote haec sultis, navales pedes.