Passage
Plautus, Menaechmi 2.3
lat plautus phi010 perseus lat2
Erotivm Sine fóres sic, abi, nolo óperiri. intús para, curá, vide, quod opúst fiat: sterníte lectos, incéndite odores; múnditia inlécebra animost amántium. amánti amoenitás malost, nobís lucrost. sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video, qui mi ést usui et plurímum prodest. item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit; nunc éum adibo, adloquar ultro. animúle mi, mihi mirá videntur, te hic stáre foris, fores quoí pateant, magis quám domus tua domus quom haéc tua sit. omné paratumst, ut iússisti atque út voluisti, néque tibi ullá morast intus. prandium, út iussisti, hic cúratumst: ubi lúbet, ire licet áccubitum. Menaechmvs Quícum haec mulier loquitur? Erotivm Equidem tecum. Menaechmvs Quid mecum tibi fuit umquam aut nunc est negoti? Erotivm Quia pol te unum ex omnibus Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo. nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis. Menaechmvs Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio, quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter. Messenio Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt, praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent. nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae. sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. Erotivm Quid est? Messenio Vbi tu húnc hominem novisti? Erotivm Ibidem ubi hic me iam diu, in Epidamno. Messenio In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, nisi hodie, numquam intro tetulit? Erotivm Heia, delicias facis. mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius. Menaechmvs Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine. nimis miror, quid hoc sít negoti. Messenio Oboluit marsuppium huic istuc quod habes. Menaechmvs Atque edepol tu me monuisti probe. accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium. Erotivm Eamus intro, ut prandeamus. Menaechmvs Bene vocas: tam gratiast. Erotivm Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium? Menaechmvs Egon te iussi coquere? Erotivm Certo, tibi et parasito tuo. Menaechmvs Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis. Erotivm Peniculo. Menaechmvs Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae? Erotivm Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti. Menaechmvs Quid est? tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es? certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat. Erotivm Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi facta quae sunt? Menaechmvs Dic quid est id quod negem quod fecerim? Erotivm Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. Menaechmvs Etiam nunc nego. ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem. prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni. Erotivm Eccere, perii misera, quam tu mihi nunc navem narras? Menaechmvs Ligneam, saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo; quasi supellex pellionis, palus palo proxumust. Erotivm Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul. Menaechmvs Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas. Erotivm Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre, qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia, ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia, tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, nunc Hiero est? Menaechmvs Haud falsa, mulier, praedicas. Messenio Pro Iuppiter, num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate? Menaechmvs Hercle opinor, pernegari non potest. Messenio Ne feceris. periisti, si intrassis intra limen. Menaechmvs Quin tu tace modo. bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri, si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae uxori renuntiaret de palla et de prandio. nunc, quando vis, eamus intro. Erotivm Etiam parasitum manes? Menaechmvs Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit, eum volo intromitti. Erotivm Ecastor haud invita fecero. sed scin quid te amabo ut facias? Menaechmvs Impera quid vis modo. Erotivm Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas, ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo. Menaechmvs Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur, ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit. Erotivm Ergo mox auferto tecum, quando abibis. Menaechmvs Maxime. Erotivm Eamus intro Menaechmvs Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui. eho Messenio, accede huc. Messenio Quid negoti est? Menaechmvs †sussciri. Messenio Quid eo opust? Menaechmvs Opus est. scio ut me dices. Messenio Tanto nequior. Menaechmvs Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes, abduc istos in tabernam actutum devorsoriam. tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi. Messenio Non tu istas meretrices novisti, ere. Menaechmvs Tace, inquam mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero. mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo, est hic praeda nobis.— Messenio Perii, iamne abis? periit probe: ducit lembum dierectum navis praedatoria. sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier: dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi. sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.—