LOGOI

Passage

Plautus, Menaechmi 3.2

lat plautus phi010 perseus lat2

Menaechmvs Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe lepideque concinnatam referam temperi. non faxo eam esse dices: íta ignorabitur. Penicvlvs Pallam ad phrygionem fert confecto prandio vinoque expoto, parasito excluso foras. non hercle is sum qui sum, ni hánc iniuriam meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo. Menaechmvs Pro di immortales, quoí homini umquam uno die boni dedistis plus, qui minus speraverit? prandi, potavi, scortum accubui, apstuli hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem. Penicvlvs Nequeo quae loquitur exaudire clanculum; satur nunc loquitur de me et de parti mea. Menaechmvs Ait hanc dedisse me sibí, atque eam meae uxori surrupuisse. quoniam sentio errare, extemplo, quasi res cúm ea esset mihi, coepi adsentari: mulier quidquid dixerat, idem ego dicebam. quid multis verbis opust? minore nusquam bene fui dispendio. Penicvlvs Adibo ad hominem, nam turbare gestio. Menaechmvs Quis hic ést, qui adversus it mihi? Penicvlvs Quid ais, homo levior quam pluma, pessime et nequissime, flagitium hominis, subdole ac minimi preti? quid de te merui, qua me causa perderes? ut surrupuisti te mihi dudum de foro! fecisti funus med absente prandio. cur facere, quoi ego aeque heres eram? Menaechmvs Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei, qui mihi male dicas homini ignoto insciens? an tibi malam rem vis pro male dictis dari? Penicvlvs †Pol eam quidem edepol te dedisse intellego. Menaechmvs Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist? Penicvlvs Etiam derides, quasi nomen non noveris? Menaechmvs Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem vidi neque novi; verum certo, quisquis es, si aéquom facias, mihi odiosus ne sies. Penicvlvs Menaechme, vigila. Menaechmvs Vigilo hercle equidem, quod sciam. Penicvlvs Non me novisti? Menaechmvs Non negem, si noverim. Penicvlvs Tuom parasitum non novisti? Menaechmvs Non tibi sanum est, adulescens, sinciput, intellego. Penicvlvs Responde, surrupuistin uxori tuae pallam istanc hodie átque dédisti Erotio? Menaechmvs Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio dedi nec pallam surrupui. Penicvlvs Satin sanus es? occisast haec res. non ego te indutum foras exire vidi pallam? Menaechmvs Vae capiti tuo. omnis cinaedos esse censes, tu quia es? tun med indutum fuisse pallam praedicas? Penicvlvs Ego hercle vero. Menaechmvs Non tu abis quo dignus es? aut te piari iube, homo insanissime. Penicvlvs Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae uxori rem omnem iám, uti sit gesta, eloquar; omnes in te istaec recident contumeliae: faxo haud inultus prandium comederis.— Menaechmvs Quid hoc ést negoti? satine, ut quemque conspicor, ita me ludificant? sed concrepuit ostium.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable