LOGOI

Passage

Plautus, Menaechmi 3.3

lat plautus phi010 perseus lat2

Ancilla Menaechme, amare ait te multum Erotium, ut hoc una opera sibi ad aurificem deferas, atque huc ut addas auri pondo únciam iubeasque spinter novom reconcinnarier. Menaechmvs Et istúc et aliud, si quid curari volet, me curaturum dicito, quidquid volet. Ancilla Scin quid hoc sit spinter? Menaechmvs Nescio, nisi aureum. Ancilla Hoc est quod olim clanculum ex armario te surrupuisse aiebas uxori tuae. Menaechmvs Numquam hercle factum est. Ancilla Non meministi, obsecro? redde igitur spinter, si non meministi. Menaechmvs Mane. immo equidem memini. nempe hoc est, quod illí dedi. Ancilla Istuc. Menaechmvs Vbi illae armillaé sunt, quas una dedi? Ancilla Numquam dedisti. Menaechmvs Nam pol hoc unum dedi. Ancilla Dicam curare? Menaechmvs Dicito: curabitur. et palla et spinter faxo referantur simul. Ancilla Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi faciendas pondo duom nummum, stalagmia, ut te libenter videam, quom ad nos veneris. Menaechmvs Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo. Ancilla Da sodes abs te: ego post reddidero tibi. Menaechmvs Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex. Ancilla Non habeo. Menaechmvs At tu, quando habebis, tum dato. Ancilla Numquid vis?— Menaechmvs Haec me curaturum dicito— ut quantum possint quique liceant veneant. iamne abiit intro? abiit, operuit fores. di me quidem omnes adiuvant, augent, amant. sed quid ego cesso, dum datur mi occasio tempusque, abire ab his locis lenoniis? propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum. demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum, ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant. ibo et conveniam servom, si potero, meum, ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable