LOGOI

Passage

Plautus, Menaechmi 4.2

lat plautus phi010 perseus lat2

Menaechmvs Vt hóc utimúr maximé more móro moléstoque múltum, atque utí quique súnt optumí, maxumé morem habént hunc: cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos: boníne an malí sint, id haúd quaeritánt; res magís quaeritúr quam cliéntum fidés cuius modí clueat. si ést pauper átque haud malús, nequam habétur, sin díves malúst, is cliéns frugi habétur. quí neque legés neque aequóm bonum usquám colunt, sollícitos patrónos habént. datúm denegánt quod datum ést, litiúm plení, rapaces virí, fraudulénti, qui aut faénore aut periúriis habént rem parátam, mens est in quo eís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur. aut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est. sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód volui agere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit. ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas: aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram † controversiam, ut sponsio fierét. quid ille? qui praedem dedit. néc magis manufestum ego hominem úmquam ullum teneri vidi: omnibus male factis testes tres aderant acerrumi. di illum ómnes perdant, íta mihi hunc hódie corrupít diem, meque adeo, quí hodie forum umquam oculis inspexi meis. diem corrupi óptimum: iussi adparari prandium, amica exspectat me, scio. ubi primum est licitum, ílico properavi abire de foro. iratast, credo, nunc mihi; placabit palla quam dedi, quam hódie uxori ábstuli atque huic détuli Erótio. Penicvlvs Quid aís? Matrona Viro me malo mále nuptam. Penicvlvs Satin aúdis quae illic lóquitur? Matrona Satis. Menaechmvs Sí sapiam, hinc intro ábeam, ubi mi bene sít. Penicvlvs Mane: male erit pótius. Matrona Ne íllam ecastor faénerato ábstulisti. Penicvlvs Síc datur. Matrona Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis? Menaechmvs Quid illuc est, uxor, negoti? Matrona Men rogas? Menaechmvs Vin hunc rogem? Matrona Aufer hinc palpationes. Penicvlvs Perge tu. Menaechmvs Quid tu mihi tristis es? Matrona Te scire oportet. Penicvlvs Scit, sed dissimulat malus. Menaechmvs Quid negotist? Matrona Pallam— Menaechmvs Pallam? Matrona Quidam pallam— Penicvlvs Quid paves? Menaechmvs Nil equidem paveo. Penicvlvs Nisi unum: palla pallorem incutit. at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum. Menaechmvs Non taces? Penicvlvs Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar. Menaechmvs Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi. Matrona Ne ego mecastor mulier misera. Menaechmvs Qui tu misera es? mi expedi. Penicvlvs Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat. Menaechmvs Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?) me isti non nutasse. Penicvlvs Credit iam tibi de isto: illuc redi. Menaechmvs Quó ego redeam? Penicvlvs Equidem ad phrygionem censeo. ei, pallam refer. Menaechmvs Quae istaec palla est? Penicvlvs Taceo iam, quando haec rem non meminit suam. Menaechmvs Numquis servorum deliquit? num ancillae aut servi tibi responsant? eloquere. impune non erit. Matrona Nugas agis. Menaechmvs Tristis admodum es. non mi istuc satis placet. Matrona Nugas agis. Menaechmvs Certe familiarium aliquoi írata es. Matrona Nugas agis. Menaechmvs Num mihi es irata saltem? Matrona Nunc tu non nugas agis. Menaechmvs Non edepol deliqui quicquam. Matrona Em rursum nunc nugas agis. Menaechmvs Dic, mea uxor, quid tibi aegre est? Penicvlvs Bellus blanditur tibi. Menaechmvs Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello? Matrona Aufer manum. Penicvlvs Sic datur. properato absente me comesse prandium, post ante aedis cum corona me derideto ebrius. Menaechmvs Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem. Penicvlvs Tun negas? Menaechmvs Nego hercle vero. Penicvlvs Nihil hoc homine audacius. non ego te modo hic ante aedis cum corona florea vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput, et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te? Menaechmvs Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum. Penicvlvs Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer. omnia hercle uxori dixi. Menaechmvs Quid dixisti? Penicvlvs Nescio, eam ipsus roga. Menaechmvs Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi? quid id est? quid taces? quin dicis quid sit? Matrona Quasi tu nescias. Menaechmvs Matrona Me rogas? Menaechmvs Pol haud rogem te, si sciam. Penicvlvs O hominem malum, ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe. omnia hercle ego edictavi. Menaechmvs Quid id est? Matrona Quando nil pudet neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades. et quid tristis sim et quid hic mihi dixerit, faxo scias. palla mi est domo surrupta. Menaechmvs Palla surruptast mihi? Penicvlvs Viden ut te scelestus captat? huic surruptast, non tibi. nam profecto tibi surrupta si esset—salva non foret. Menaechmvs Nil mihi tecum est. sed tu quid ais? Matrona Palla, inquam, periit domo. Menaechmvs Quis eam surrupuit? Matrona Pol istuc ille scit qui illam abstulit. Menaechmvs Quis is homo est? Matrona Menaechmus quidam. Menaechmvs Edepol factum nequiter. quis is Menaechmust? Matrona Tu istic, inquam. Menaechmvs Egone? Matrona Tu. Menaechmvs Quis arguit? Matrona Egomet. Penicvlvs Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio. Menaechmvs Egon dedi? Matrona Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam, quae tu tu usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus. Menaechmvs Matrona Menaechmvs Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi. Matrona Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre dare foras, virum virile. quin refers pallam domum? Menaechmvs Ego faxo referetur. Matrona Ex re tua, ut opinor, feceris; nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul. eo domum. Penicvlvs Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi? Matrona Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.— Penicvlvs Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi. cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum, nam ex hac familia me plane éxcidisse intellego.— Menaechmvs Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras; quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum. si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio, quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi. nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi; aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor? aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium.

Provenance