Passage
Plautus, Menaechmi 4.3
lat plautus phi010 perseus lat2
Erotivm Quis hic me quaerit? Menaechmvs Sibi inimicus magis quam aétati tuae. Erotivm Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro. Menaechmvs Mane. scin quid est quod ego ad te venio? Erotivm Scio, ut tibi ex me sit volup. Menaechmvs Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi, mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine. ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles. Erotivm Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem út ferres, paulo prius, et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom. Menaechmvs Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies. nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum, nunc redeo, nunc te postillac video. Erotivm Video quam rem agis. quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam. Menaechmvs Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi dico uxorem rescivisse)— Erotivm Nec te ultro oravi ut dares: tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi; eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite. tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis; quando tu me bene merentem tibi habes despicatui, nisi feres argentum, frustra me ductare non potes. aliam posthac invenito quám habeas frustratui.— Menaechmvs Nimis iracunde hercle tandem. heús tu, tibi dico, mane, redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia? abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus: neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur. ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable