Passage
Plautus, Menaechmi 5.1
lat plautus phi010 perseus lat2
Menaechmvs Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium Messenioni cum argento concredidi. immersit aliquo sese, credo, in ganeum. Matrona Provisam quam mox vir meus redeat domum. sed eccum video. salva sum, pallam refert. Menaechmvs Demiror ubi nunc ambulet Messenio. Matrona Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret. non te pudet prodire in conspectum meum, flagitium hominis, cum istoc ornatu? Menaechmvs Quid est? quae te res agitat, mulier? Matrona Etiamne, impudens, muttire verbum unum audes aut mecum loqui? Menaechmvs Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam? Matrona Rogas me? o hominis impudentem audaciam! Menaechmvs Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem Graii esse praedicabant? Matrona Non equidem scio. Menaechmvs Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis: omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat. itaque adeo iure coepta appellari est canes. Matrona Non ego istaec tua flagitia possum perpeti. nam med aetatem viduam ésse mavelim, quam istaec flagitia tua pati quae tu facis. Menaechmvs Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est, peregrino ut advenienti narrent fabulas? Matrona Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac, quin vidua vivam quam tuos móres perferam. Menaechmvs Mea quidem hercle causa vidua vivito, vel usque dum regnum optinebit Iuppiter. Matrona At mihi negabas dudum surrupuisse te, nunc eandem ante oculos attines: non te pudet? Menaechmvs Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es. tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi dedit alia mulier ut concinnandam darem? Matrona Ne istuc mecastor—iam patrem accersam meum atque ei narrabo tua flagitia quae facis. ei, † Deceo, quaere meum patrem, tecum simul ut veniat ad me: ita rem esse dicito. iam ego aperiam istaec tua flagitia. Menaechmvs Sanan es? quae mea flagitia? Matrona Pallam atque aurum meum domo suppilas tuae uxori et tuae degeris amicae. satin haec recte fabulor? Menaechmvs Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam, tuam qui possim perpeti petulantiam. quem tú hominem esse me arbitrere, nescio; ego te simitu novi cum Porthaone. Matrona Si me derides, at pol illum non potes, patrem meum, qui huc advenit. quin respicis? novistin tu illum? Menaechmvs Novi cum Calcha simul: eodém die illum vidi quo te ante hunc diem. Matrona Negas novisse me? negas patrem meum? Menaechmvs Idem hercle dicam, sí avom vis adducere. Matrona Ecastor pariter hoc atque alias res soles.