LOGOI

Passage

Plautus, Menaechmi 5.7

lat plautus phi010 perseus lat2

Senex Pér ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero: facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet, nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis. cave quisquam, quod illíc minitetur, vostrum flocci fecerit. quid státis? quid dubitátis? iam sublímen raptum opórtuit. ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis. Menaechmvs Occidi, quid hoc ést negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro? quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis? quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem, Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis? Messenio Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis? erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt. Menaechmvs Ecquis suppetias mihi audet ferre? Messenio Ego, ere, audacissime. o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum meum hic in pacato oppido luci deripier in via, qui liber ad vos venerit. mittite istunc. Menaechmvs Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des, neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam. Messenio Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo. numquam te patiar perire, me perirest aequius. eripe oculum ísti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro. hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram. maximo hodie malo hercle vostro ístunc fertis. mittite. Menaechmvs Teneo ego huic oculum. Messenio Face ut oculi locus in capite appareat. vos scelesti, vos rapacis, vos praedones. Lorarii Periimus. obsecro hercle. Messenio Mittite ergo. Menaechmvs Quid me vobis tactiost? pecte pugnis. Messenio Agite abite, fugite hinc in malam crucem. em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres. nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia. edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo. Menaechmvs At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene. nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem. Messenio Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu. Menaechmvs Liberem ego te? Messenio Verum, quandoquidem, ere, te servavi. Menaechmvs Quid est? adulescens, erras. Messenio Quid, erro? Menaechmvs Per Iovem adiuro patrem, med erum tuom non esse. Messenio Non taces? Menaechmvs Non mentior; nec meus servos úmquam tale fecit quale tu mihi. Messenio Sic sine igitur, si tuom négas me ésse, abire liberum. Menaechmvs Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles. Messenio Nempe iubes? Menaechmvs Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi. Messenio Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio, gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro, ne minus imperes mihí quam cum tuos servos fui. apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum. Menaechmvs Minime. Messenio Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium cum viatico: id tibí iam huc adferam. Menaechmvs Adfer strenue. Messenio Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane.— Menaechmvs Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis: alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum esse aiebat, meus servator, quem ego modo emisi manu; is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium: id si attulerit, dicam ut a me ábeat liber quo volet, ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat. socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt. haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia. nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi, si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum.—

Provenance