Passage
Plautus, Menaechmi 5.8
lat plautus phi010 perseus lat2
Menaechmvs (sosicles) Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere, postquam advorsum mi imperavi ut huc venires? Messenio Quin modo erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor, apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium, quóm ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis. ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum. cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas. Sosicles Liberum ego te iussi abire? Messenio Certo. Sosicles Quin certissimumst, mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable