Passage
Plautus, Menaechmi 5.9
lat plautus phi010 perseus lat2
Menaechmvs Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis faciétis, ut ego hódie abstulerim pallam et spinter, pessumae. Messenio Pro di ímmortales, quid ego video? Sosicles Quid vides? Messenio Speculum tuom. Sosicles Quid negoti est? Messenio Tuast imago. tam consimilest quam potest. Sosicles Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito. Menaechmvs O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es. Messenio Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget. Menaechmvs Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis obsequi. mihi est Menaechmo nomen. Sosicles Immo edepol mihi. Menaechmvs Siculus sum Syracusanus. Sosicles Eadem urbs et patria est mihi. Menaechmvs Quid ego ex te audio? Sosicles Hoc quod res est. Messenio Novi equidem hunc: erus est meus. ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi. ego hunc censebam te esse, huic etiam éxhibui negotium. quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi. Sosicles Delirare mihi videre: non commeministi, simul te hodie mecum exire ex navi? Messenio Enim vero aequom postulas. tú erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale. hunc ego esse aio Menaechmum. Menaechmvs At ego me. Sosicles Quae haec fabulast? tú es Menaechmus? Menaechmvs Me esse dico, Moscho prognatum patre. Sosicles Tun meo patre es prognatus? Menaechmvs Immo equidem, adulescens, meo; tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo. Messenio Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor. nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo. nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi. sevocabo erum. Menaechme. Menaechmvs Sosicles Quid vis? Messenio Non ambos volo, sed uter vostrorum est advectus mecum navi. Menaechmvs Non ego. Sosicles At ego. Messenio Te volo igitur. huc concede. Sosicles Concessi. quid est? Messenio Illic homó aut sycophanta aut geminus est frater tuos. nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi álterum. neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius, quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem memorat. meliust nos adire átque hunc percontarier. Sosicles Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam. perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis hunc meum fratrem esse. Messenio Spero. Sosicles Et ego item spero fore. Messenio Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras. Menaechmvs Ita vero. Messenio Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia te Syracusis natum esse dixti: et hic natust ibi. Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit. nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul. Menaechmvs Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres. tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi. Messenio Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos geminos, una matre natos et patre uno uno die. Menaechmvs Mira memoras. utinam efficere quod possies. Messenio Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite. Menaechmvs Vbi lubet, roga: réspondebo. nil reticebo quod sciam. Messenio Est tibi nomen Menaechmo? Menaechmvs Fateor. Messenio Est itidem tibi? Sosicles Est. Messenio Patrem fuisse Moschum tibi ais? Menaechmvs Ita vero. Sosicles Et mihi. Messenio Esne tu Syracusanus? Menaechmvs Certo. Messenio Quid tu? Sosicles Quippini? Messenio Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date. quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua? Menaechmvs Cum patre ut abii Tarentum ád mercatum, postea inter homines me deerrare á patre atque inde avehi. Sosicles Iuppiter supreme, serva me. Messenio Quid clamas? quin taces? quot eras annos gnatus, quom te pater a patria ávehit? Menaechmvs Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum. neque patrém umquam postilla vidi. Messenio Quid? vos tum patri filii quot eratis? Menaechmvs Vt nunc maxime memini, duo. Messenio Vter eratis, tun an ille, maior? Menaechmvs Aeque ambo pares. Messenio Qui id potest? Menaechmvs Gemini ambo eramus. Sosicles Di me servatum volunt. Messenio Si interpellas, ego tacebo potius. Sosicles Taceo. Messenio Dic mihi: uno nomine ambo eratis? Menaechmvs Minime. nam mihi hoc erat, quod nunc est, Menaechmo: íllum tum vocabant Sosiclem. Sosicles Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo. mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles. Menaechmvs Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi? Sosicles Postquam ad nos renuntiatum est te et patrem esse mortuom, avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi. Menaechmvs Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde. Sosicles Roga. Menaechmvs Quid erat nomen nostrae matri? Sosicles Teuximarchae. Menaechmvs Convenit. o salve, insperate multis annis post quem conspicor. Sosicles Frater, et tu, quém ego multis miseriis laboribus usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo. Messenio Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine: hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium. Menaechmvs Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier, clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo, eam dedi huic. Sosicles Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo? Menaechmvs Haec east. quo modo haec ad te pervenit? Sosicles Meretrix huc ad prandium me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene, potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc abstuli. Menaechmvs Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni. nam illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit. Messenio Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem? Menaechmvs Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea. Sosicles Liber esto. Menaechmvs Quom tu es liber, gaudeo, Messenio. Messenio Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem. Sosicles Quoniam haec evenerunt, frater, nostra éx sententia, in patriam redeamus ambo. Menaechmvs Frater, faciam, ut tu voles. auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim eamus intro, frater. Sosicles Fiat. Messenio Scitin quid ego vos rogo? Menaechmvs Quid? Messenio Praeconium mi ut detis. Menaechmvs Dabitur. Messenio Ergo nunciam vis conclamari auctionem fore? Menaechmvs Equidem die septimi. Messenio Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi. venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia. venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia. venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit. vix credo tota auctione capiet † quinquagesies. nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.