LOGOI

Passage

Plautus, Mercator 1.2

lat plautus phi011 perseus lat2

Acanthio Ex súmmis opibus víribusque usque éxperire, nítere, erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio, abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris. simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum), simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito, detrude, deturba in viám. haec disciplina hic pessumast: cúrrenti properanti haud quisquam dignum habet decedere. ita trés simitu res agendae sunt, quando unam occeperis: et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via. Charinvs Quid illúc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi? curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet. Acanthio Nugas ago. quam restito, tam maxime res in periclo vortitur. Charinvs Mali nescio quid nuntiat. Acanthio Genua hunc cursorem deserunt; perii, seditionem facit lien, óccupat praecordia, perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem. Charinvs Acanthio numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent. domin án foris dicam esse erum Charinum? Charinvs Ego animi pendeo. quíd illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar. Acanthio Át etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas? áperite aliquis. ubi Charinus est erus? dómin est an foris? num quísquam adire ad ostium dignum arbitratur? Charinvs Ecce me, Acanthio, quem quaeris. Acanthio Nusquamst disciplina ignavior. Charinvs Quae té malae res ágitant? Acanthio Multae, ere, te átque me. Charinvs Quid ést negoti? Acanthio Périimus. Charinvs Principium id inimicis dato. Acanthio At tibi sortito id optigit. Charinvs Loquere íd negoti quidquid est. Acanthio Placide, volo adquiescere. tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem. Charinvs Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris. Acanthio At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit. Charinvs Hóminem ego iracundiorem quam te novi neminem. Acanthio At ego maledicentiorem quam te novi neminem. Charinvs Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo? Acanthio Apage istiusmodi salutem, cum cruciatu quae advenit. Charinvs Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles? Acanthio Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio. ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero. Charinvs Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio. Acanthio Em dabitur, tene. Charinvs Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis? Acanthio Opera licet experiri, qui me rupi causa currendo tua, ut quae scirem scire actutum tibi liceret. Charinvs Liberum caput tibi faciam cis paucos mensis. Acanthio Palpo percutis. Charinvs Egon ausim tibi usquam quicquam facinus falsum proloqui? quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo. Acanthio Ah, lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas. Charinvs Sicine mi obsequens es? Acanthio Quid vis faciam? Charinvs Tun? id quod volo. Acanthio Quid id est igitur quod vis? Charinvs Dicam. Acanthio Dice. Charinvs At énim placide volo. Acanthio Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites? Charinvs Vae tibi. Acanthio Tibi equidem a portu adporto hoc— Charinvs Quid fers? dic mihi. Acanthio Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam. Charinvs Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali. nullus sum. Acanthio Immo es— Charinvs Scio iam, miserum dices tu. Acanthio Dixi ego tacens. Charinvs Quid istuc est mali? Acanthio Ne rogites, maxumum infortunium est. Charinvs Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo. Acanthio Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem. Charinvs Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis. Acanthio Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior. Charinvs Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo. Acanthio Tandem indignus videor? Charinvs Immo dignus. Acanthio Equidem credidi. Charinvs Obsecro, num navis periit? Acanthio Salvast navis, ne time. Charinvs Quid alia armamenta? Acanthio Salva et sana sunt. Charinvs Quin tu expedis quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo. Acanthio Tu quidem ex óre orationem mi eripis. Charinvs Taceo. Acanthio Tace. credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter, qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar. Charinvs Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam. Acanthio Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater— Charinvs Quid meus pater? Acanthio Tuam amicam— Charinvs Quid eam? Acanthio Vidit. Charinvs Vidit? vae misero mihi. Acanthio Charinvs Qui potuit videre? Acanthio Oculis. Charinvs Quo pacto? Acanthio Hiantibus. Charinvs In hinc dierectus? núgare in re capitali mea. Acanthio Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo? Charinvs Certen vidit? Acanthio Tam hercle certe quám ego te aut tu me vides. Charinvs Vbi eam vidit? Acanthio Intus intra navem, út prope astitit; et cum ea confabulatust. Charinvs Perdidisti me, pater. eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero? quin, sceleste, ábstrudebas, né eam conspiceret pater? Acanthio Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis: armamentis complicandis componendis studuimus. dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo, neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit. Charinvs Nequiquam, mare, subterfugi á tuis tempestatibus: equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco, verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus. loquere porro, quid sit actum. Acanthio Postquam aspexit mulierem, rogitare occepit cuia esset. Charinvs Quid respondit? Acanthio Ilico occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae emisse illam. Charinvs Visun est tibi credere id? Acanthio Etiam rogas? sed scelestus subigitare occepit. Charinvs Illamne, obsecro? Acanthio Mirum quin me subigitaret. Charinvs Edepol cor miserum meum, quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem. perii. Acanthio Em istuc unum verbum dixisti verissimum. stultitia istaec est. Charinvs Quid faciam? credo, non credet pater, si illam matri meae me emisse dicam; post autem mihi scelus videtur, me parenti proloqui mendacium. neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem, eam me emisse ancillam matri. Acanthio Non taces, stultissime? credet hercle, nam credebat iam mihi. Charinvs Metuo miser, ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio. hoc quod te rogo responde quaeso. Acanthio Quaeso quid rogas? Charinvs Num esse amicam suspicari visus est? Acanthio Non visus est. quin quicque ut dicebam mihi credebat. Charinvs Verum, ut tibi quidem visus est. Acanthio Non, sed credebat. Charinvs Vae mihi misero, nullus sum. sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo? sequere. Acanthio Si istac ibis, commodum obviam venies patri; postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris: timidum temptabit te. Charinvs Hac ibo potius. iam censes patrem abiisse a portu? Acanthio Quin ea ego huc praecucurri gratia, ne te opprimeret imprudentem atque electaret. Charinvs Optime.—

Provenance