Passage
Plautus, Mercator 2.2
lat plautus phi011 perseus lat2
Lysimachvs Profecto ego illunc hircum castrari volo, ruri qui vobis exhibet negotium. Demipho Nec omen illud mihi nec auspicium placet. quasi hircum metuo ne uxor me castret mea. Lysimachvs I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum. uxori facito ut nunties, negotium mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi tris hodie litis iudicandas dicito. ei, et hoc memento dicere. Servvs Numquid amplius? Lysimachvs Tantumst. Demipho Lysimache, salve. Lysimachvs Euge, Demipho, salveto. quid agis? quid fit? Demipho Quod miserrumus. Lysimachvs Di melius faxint. Demipho Di hoc quidem faciunt. Lysimachvs Quid est? Demipho Dicam, si videam tibi esse óperam aut otium. Lysimachvs Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho, non sum occupatus umquam amico operam dare. Demipho Benignitatem tuam mi experto praedicas. quid tibi ego aetatis videor? Lysimachvs Acherunticus, senex vetus, decrepitus. Demipho Pervorse vides. puer súm, Lysimache, septuennis. Lysimachvs Sanun es, qui puerum te esse dicas? Demipho Vera praedico. Lysimachvs Modo hercle in mentem venit, quid tu diceres: senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit, aiunt solere eum rusum repuerascere. Demipho Immo bis tanto valeo quam valui prius. Lysimachvs Bene hercle factum, et gaudeo. Demipho Immo si scias, oculis quoque etiam plus iam video quam prius. Lysimachvs Benest. Demipho Malae rei dico. Lysimachvs Iam istuc non benest. Demipho Sed ausimne ego tibi eloqui fideliter? Lysimachvs Audacter. Demipho Animum advorte. Lysimachvs Fiet sedulo. Demipho Hodie ire in ludum occepi litterarium, Lysimache. ternas scio iam. Lysimachvs Quid ternas? Demipho Amo. Lysimachvs Tun capite cano amas, senex nequissime? Demipho Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo. Lysimachvs Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho. Demipho Decide collum stanti, si falsum loquor; vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum: si movero me seu secari sensero, Lysimache, auctór sum ut me amando enices. Lysimachvs Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est. nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex tantidemst quasi sit signum pictum in pariete. Demipho Nunc tu me, credo, castigare cogitas. Lysimachvs Egon té? Demipho Nihil est iam quod tu mihi suscenseas: fecere tale ante alii spectati viri. humanum amarest, humanum autem ignoscerest: ne sís me obiurga, hoc non voluntas me impulit. Lysimachvs Quin non obiurgo. Demipho At ne deteriorem tamen hoc facto ducas. Lysimachvs Egon te? ah, ne di siverint. Demipho Vide sís modo etiam. Lysimachvs Visumst. Demipho Certen? Lysimachvs Perdis me. hic homo ex amore insanit. numquid vis? Demipho Vale. Lysimachvs Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est. Demipho Bene ambulato. Lysimachvs Bene vale.— Demipho Bene sit tibi. quin mihi quoque etiamst ad portum negotium. nunc adeo ibo illuc. séd optume gnatum meum video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust, huic persuadere quo modo potis siem, ut illam vendat neve det matri suae; nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust, ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable