Passage
Plautus, Mercator 2.3
lat plautus phi011 perseus lat2
Charinvs Homó me misérior nullúst aeque, opínor, neque ádvorsa cuí plura sínt sempitérna; satin quídquid est, quam rem agere óccepi, proprium nequit mihi evenire quod cupio? ita míhi mala res aliqua óbicitur, bonum quaé meum comprimit cónsilium. míser amicam míhi paravi, ánimi causa, pretio † eripui, ratús clam patrém me meúm posse habere: is rescivit et vidit, et perdidit me; neque is cum roget quid loquar cogitatumst, ita animi decem in pectore incerti certant. nec quid corde nunc consili capere possim scio, tantus cum cura meost error animo, dum servi mei perplacet mihi consilium, dum rursum haud placet nec pater potis videtur induci ut putet matri ancillam emptam esse illam. nunc si dico ut res est atque illam mihi me emisse indico, quem ad modum existumet me? atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet; scio saevos quam sit, domo doctus. igitur hócine est amare? arare mavelim, quam sic amare. iam hínc olim invitum domo extrusit ab se, mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni. úbi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni? nequíquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam: muscast meus pater, nil potest clam illum haberi, néc sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit. nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast. Demipho Quíd illuc est quod solus secum fabulatur filius? sollicitus mihí nescio qua re videtur. Charinvs Attatae, meus patér hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater? Demipho Vnde incedis, quid festinas, gnate mi? Charinvs Recte, pater. Demipho Ita volo, sed istúc quid est, tibi quod commutatust color? numquid tibi dolet? Charinvs Nescio quid meo animost aegre, pater. poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia. Demipho Charinvs Demipho ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi. Charinvs Otium non est: mandatis rebus praevorti volo. Demipho Cras agito, perendie agito. Charinvs Saepe ex te audivi, pater: rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet. Demipho Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam. Charinvs Salvos sum, siquidem ísti dicto solida et perpetuast fides. Demipho Quid illuc est quod ille á me solus se in consilium sevocat? nón vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere; quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent. Charinvs Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio. Demipho Quin ego hunc adgredior de illa? Charinvs Quin ego hinc me amolior? eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam. Demipho Immo mane; paucula etiam sciscitare prius volo. Charinvs Dic quid velis. Demipho Vsquene valuisti? Charinvs Perpetuo recte, dum quidem illic fui; verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet. Demipho Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit. sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo? Charinvs Advexi. Demipho Quid? ea ut videtur mulier? Charinvs Non edepol mala. Demipho Vt moratast? Charinvs Nullam vidi melius mea sententia. Demipho Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi. Charinvs Eho an vidisti, pater? Demipho Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet. Charinvs Qui vero? Demipho Quia †non nostra formam habet dignam domo. nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat, lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet, quaé habeat cottidianum familiae coctum cibum: horunc illa nihilum quicquam facere poterit. Charinvs Admodum. ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae. Demipho Ne duas, neve te advexisse dixeris. Charinvs Di me adiuvant. Demipho Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere, neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes, neque sinam. Charinvs Qui vero? Demipho Quia illa forma matrem familias flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias, contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent, vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium: impleantur élegeorum meae fores carbonibus. atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus? Charinvs Hercle qui tu recte dicis, et tibí adsentior. sed quid illá nunc fiet? Demipho Recte. ego emero matri tuae ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala, ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam: ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro, neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti. Charinvs Quid si igitur reddatur illi unde empta est? Demipho Minime gentium. Charinvs Dixit se redhibere, si non placeat. Demipho Nihil istoc opust: litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem; multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo, quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo. me tibi illam posse opinor luculente vendere. Charinvs Dum quidem hercle ne minoris vendas quám ego emi, pater. Demipho Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi ut emerem aut ad istanc faciem. Charinvs At mihi quidam adulescens, pater, mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi. Demipho Viginti minis opinor posse me illam vendere. Charinvs At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae. Demipho At ego— Charinvs Quin ego, inquam— Demipho Ah, nescis quid dicturus sum, tace. tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient. Charinvs Quo vortisti? Demipho Ad illum qui emit. Charinvs Vbinamst is homo gentium? Demipho Eccillum video. iubet quínque me addere etiam nunc minas. Charinvs Hercle illunc divi infelicent, quisquis est. Demipho Ibidem mihi etiam nunc adnutat addam sex minas. Charinvs Septem mihi. Demipho Numquam edepol me vincet hodie. Charinvs Commodis poscit, pater. Demipho Nequiquam poscit: ego habeo. Charinvs At illic pollicitust prior. Demipho Nihili facio. Charinvs Quinquaginta poscit. Demipho Non centum datur. potine ut ne licitere advorsum mei animi sententiam? maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex; sanus non est ex amore illius. quod posces feres. Charinvs Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit eius amore. Demipho Multo hercle ille magis senex, si tu scias. Charinvs Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater. Demipho Quiesce, inquam. istanc rém ego recte videro. Charinvs Quid ais? Demipho Quid est? Charinvs Non ego illám mancupio accepi. Demipho Sed ille illam accipiet. sine. Charinvs Non potes tu lege vendere illam. Demipho Ego aliquid videro. Charinvs Post autem communest illa mihi cum álio. qui scio quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit? Demipho Ego scio velle. Charinvs At pol ego esse credo aliquem qui non velit. Demipho Quid id mea refert? Charinvs Quia illi suam rem esse aequomst in manu. Demipho Quid ais? Charinvs Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest. Demipho Prius respondes quam rogo. Charinvs Prius tú emis quam vendo, pater. nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier. Demipho Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet, sí ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis. numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo. Charinvs Certumnest? Demipho Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo, ibi venibit. Charinvs Vin me tecum illo ire? Demipho Nolo. Charinvs Non places. Demipho Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier. Charinvs Tu prohibes. Demipho At me incusato: te fecisse sedulo. ad portum ne bitas, dico iam tibi. Charinvs Auscultabitur. Demipho Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam, sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat ire dudum. me moror quom hic asto.— Charinvs Nullus sum, occidi.