Passage
Plautus, Mercator 2.4
lat plautus phi011 perseus lat2
Charinvs Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas fuisse credo, praeut quo pacto égo divorsus distrahor. cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni? certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo, quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere. Evtychvs Mane, mane obsecro, Charine. Charinvs Quis me revocat? Evtychvs Eutychus, tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus. Charinvs Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam. Evtychvs Scio; omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio. Charinvs Quid id est quod scis? Evtychvs Tuos pater volt vendere— Charinvs Omnem rem tenes. Evtychvs Tuam amicam. Charinvs Nimium multum scis. Evtychvs Tuis ingratiis. Charinvs Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam? Evtychvs Tute heri ipsus mihi narrasti. Charinvs Satin ut oblitus fui, tibi me narravisse? Evtychvs Hau mirumst factum. Charinvs Te nunc consulo. responde: quo leto censes me ut peream potissimum? Evtychvs Non taces? cave tu istuc dixis. Charinvs Quid vis me igitur dicere? Evtychvs Vin patri sublinere pulchre me os tuo? Charinvs Sane volo. Evtychvs Visne eam ad portum— Charinvs Qui potius quam voles? Evtychvs Atque eximam mulierem pretio? Charinvs Qui potius quam auro expendas? Evtychvs Vnde erit? Charinvs Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit. Evtychvs Sanun es? Charinvs Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam. Evtychvs Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi? Charinvs Auctarium adicito vel mille nummum plus quam poscet. Evtychvs Iam tace. sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater? Charinvs Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas. Evtychvs Iam istuc 'aliquid fiet' metuo. Charinvs Quin taces? Evtychvs Muto imperas. Charinvs Satin istuc mandatumst? Evtychvs Potin ut aliud cures? Charinvs Non potest. Evtychvs Bene vale. Charinvs Non edepol possum prius quam tu ad me redieris. Evtychvs Melius sanus sis. Charinvs Vale, vince ét me serva. Evtychvs Ego fecero. domi maneto me. Charinvs Ergo actutum face cum praeda recipias.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable