LOGOI

Passage

Plautus, Mercator 3.1

lat plautus phi011 perseus lat2

Lysimachvs Amíce amico operam dedi: vicinus quod rogavit, hoc emi mercimonium. mea es tu, sequere sane. ne plora: nimis stulte facis, oculos corrumpis tales. quin tibi quidem quod rideas magis est, quam ut lamentere. Pasicompsa Amabo ecastor, mi senex, eloquere— Lysimachvs Exquire quidvis. Pasicompsa Cur emeris me. Lysimachvs Tene ego? ut quod imperetur facias, item quod tu mihi si imperes, ego faciam. Pasicompsa Facere certumst pro copia et sapientia quae te velle arbitrabor. Lysimachvs Laboriosi nil tibi quicquam operis imperabo. Pasicompsa Namque edepol equidem, mi senex, non didici baiolare nec pecua ruri pascere nec pueros nutricare. Lysimachvs Bona si esse vis, bene erit tibi. Pasicompsa Tum pol ego perii misera. Lysimachvs Qui? Pasicompsa Quia illim unde huc advecta sum, malis bene esse solitumst. Lysimachvs Quasi dicas nullam mulierem bonam esse. Pasicompsa Haud equidem dico, nec mos meust ut praedicem quod ego omnis scire credam. Lysimachvs Oratio edepol pluris est huius quam quanti haec emptast. rogare hoc unum te volo. Pasicompsa Roganti respondebo. Lysimachvs Quid ais tu? quid nomen tibi dicam esse? Pasicompsa Pasicompsae. Lysimachvs Ex forma nomen inditumst. sed quid ais, Pasicompsa? possin tu, si usus venerit, subtemen tenue nere? Pasicompsa Possum. Lysimachvs Si tenue scis, scio te uberius posse nere. Pasicompsa De lanificio neminem metuo, una aetate quae sit. Lysimachvs Bonam hercle te et frugi arbitror, matura iam † inde aetate quom scis facere officium tuom, mulier. Pasicompsa Pol docta didici. operam accusari non sinam meam. Lysimachvs Em istaec hercle res est. ovem tibi eccillam dabo, natam annos sexaginta, peculiarem. Pasicompsa Mi senex, tam vetulam? Lysimachvs Generis graecist; eam si curabis, perbonast, tondetur nimium scite. Pasicompsa Honoris causa quidquid est quod dabitur gratum habebo. Lysimachvs Nunc, mulier, ne tu frustra sis, mea non es, ne arbitrere. Pasicompsa Dic igitur quaeso, quoia sum? Lysimachvs Tuo ero redempta es rursum; ego te redemi, ílle mecum oravit. Pasicompsa Animus rediit, si mecum servatur fides. Lysimachvs Bono animo es, liberabit ille te homo: ita edepol deperit, atque hodie primum vidit. Pasicompsa Ecastor iam bienniumst, quom mecum rem coëpit. nunc, quando amicum te scio esse illius, indicabo. Lysimachvs Quid ais tu? iam bienniumst, quom tecum rém habet? Pasicompsa Certo; et intér nos coniuravimus, ego cum illo et ille mecum: ego cum viro et ílle cum muliere, nisi cum illo aut ille mecum, neuter stupri causa caput limaret. Lysimachvs Di immortales, etiam cum uxore non cubet? Pasicompsa Amabo, án maritust? neque est neque erit. Lysimachvs Nolim quidem. homo hercle periuravit. Pasicompsa Nullum adulescentem plus amo. Lysimachvs Puer est ille quidem, stulta. nam illi quidem hau sane diust quom dentes exciderunt. Pasicompsa Quid, dentes? Lysimachvs Nihil est. sequere sis. hunc me diem unum oravit ut apud me praehiberem locum, ideo quia uxor rurist.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable