Passage
Plautus, Mercator 3.3
lat plautus phi011 perseus lat2
Lysimachvs Adducam ego illum iam ad te, si convenero. Demipho Me dicit. Lysimachvs Quid ais, Demipho? Demipho Est mulier domi? Lysimachvs Quid censes? Demipho Quid si visam? Lysimachvs Quid properas? mane. Demipho Quid faciam? Lysimachvs Quod opust facto facito ut cogites. Demipho Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo, ut illo íntro eam. Lysimachvs Itane vero, vervex? intro eas? Demipho Quid aliud faciam? Lysimachvs Prius hoc ausculta, atque ades: prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo. nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles, confabulari atque osculari. Demipho Tu quidem meum animum gestas: scis quid acturus siem. Lysimachvs Pervorse facies. Demipho Quodne ames— Lysimachvs Tanto minus. ieiunitatis plenus, anima foetida, senex hircosus tu osculere mulierem? utíne adveniens vomitum excutias mulieri? scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi. Demipho Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom aliquem arripiamus, prandium qui percoquat apud te hic usque ad vesperum. Lysimachvs Em istuc censeo. nunc tu sapienter loquere atque amatorie. Demipho Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium curamus, pulchre ut simus? Lysimachvs Equidem te sequor. atque hercle invenies tu locum illi, si sapis: nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit. metuo ego uxórem, cras si rure redierit ne illam hic offendat. Demipho Res parata est, sequere me.— Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable