LOGOI

Passage

Plautus, Mercator 3.4

lat plautus phi011 perseus lat2

Charinvs Súmne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere? si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist. ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium: ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput. spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio: si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus; sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus. sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus, iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst, quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam. sed in est, quem currentem video? ípsus est. ibo obviam. nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet; tristis incédit (pectus ardet, haereo), quassat caput. Eutyche. Evtychvs Eu, Charine. Charinvs Prius quam recipias anhelitum, uno verbo eloquere: ubi égo sum? hicine an apud mortuos? Evtychvs Neque apud mortuos neque hic es. Charinvs Salvos sum, immortalitas mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri. impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro: si neque hic neque Acherunti sum, úbi sum? Evtychvs Nusquam gentium. Charinvs Disperii, illaec interemit me modó oratio. Evtychvs Odiosast oratio, cum rém agas longinquom loqui. Charinvs Quidquid est, ad capita rerum perveni. Evtychvs Primum omnium: periimus. Charinvs Quin tu illud potius nuntias quod nescio? Evtychvs Mulier alienata est abs te. Charinvs Eutyché, capital facis. Evtychvs Qui? Charinvs Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas. Evtychvs Ne di sierint. Charinvs Demisisti gladium in iugulum: iam cadam. Evtychvs Quaeso hercle, animum ne desponde. Charinvs Nullust quem despondeam. loquere porro aliam malam rem. cui est empta? Evtychvs Nescio. iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio. Charinvs Vae mihi, montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis. perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel. Evtychvs Charinvs Evtychvs Charinvs Evtychvs Charinvs Evtychvs Evtychvs Quid ego feci? Charinvs Perdidisti me et fidem mecum tuam. Evtychvs Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam. Charinvs Eugepae, deos absentis testis memoras: quí ego istuc credam tibi? Evtychvs Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust. Charinvs De istac ré argutus es, ut par pari respondeas, ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis. promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo. Evtychvs Quid ego facerem? Charinvs Quid tu faceres? men rogas? requireres, rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia, civisne esset an peregrinus. Evtychvs Civem esse aibant Atticum. Charinvs Vbi habitaret invenires saltem, si nomen nequis. Evtychvs Nemo aiebat scire. Charinvs At saltem hóminis faciem exquireres. Evtychvs Feci. Charinvs Qua forma esse aiebant igitur? Evtychvs Ego dicam tibi: canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum, subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum. Charinvs Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali. numquid est quod dicas aliud de illo? Evtychvs Tantum, quod sciam. Charinvs Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum. non possum durare, certumst exulatum hinc ire me. sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum: Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum, Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam. Evtychvs Cur istuc coeptas consilium? Charinvs Quia enim me adflictat amor. Evtychvs Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris, sí ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia, iam inde porro aufugies, deinde item illinc, sí item evenerit? quis modus tibi exílio tandem eveniet, qui finis fugae? quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi. cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas? si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes, quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit? Charinvs Iam dixisti? Evtychvs Dixi. Charinvs Frustra dixti. hoc mihi certissumumst. eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili.— Evtychvs Vt corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi, si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia. certumst praeconum iubere iam quantum est conducier, qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus; nam mihi nil relicti quicquam áliud iam esse intellego.—

Provenance