Passage
Plautus, Mercator 4.1
lat plautus phi011 perseus lat2
Dorippa Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius, rus non iturum, feci ego ingenium meum, reveni, ut illum persequar qui me fugit. sed anum non video consequi nostram Syram. atque eccam incedit tandem. quin is ocius? Syra nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero. Dorippa Quid oneris? Syra Annos octoginta et quattuor; et eodem accedit servitus, sudor, sitis: simul haec quae porto deprimunt. Dorippa Aliquid cedo qui hánc vicini nostri áram augeam. da sane hanc virgam lauri. abi tu intro. Syra Eo.— Dorippa Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius, salutem et sanitatem nostrae familiae, meoque ut parcas gnato pace propitius. Syra Disperii, perii misera, vae miserae mihi. Dorippa Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas? Syra Dorippa, mea Dorippa. Dorippa Quid clamas, obsecro? Syra Nescio quaest mulier intus hic in aedibus. Dorippa Quid, mulier? Syra Mulier meretrix. Dorippa Veron serio? Syra Nimium scis sapere, ruri quae non manseris. quamvis insipiens poterat persentiscere illam esse amicam tui viri bellissumi. Dorippa Credo mecastor. Syra Ei hac mecum, ut videas semul tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea.— Dorippa Ecastor vero istuc eo quantum potest.—