Passage
Plautus, Mercator 4.3
lat plautus phi011 perseus lat2
Dorippa Miserior mulier me nec fiet, nec fuit, tali viro quae nupserim. heu miserae mihi. em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro, em quoi decem talenta dotis detuli, haec ut viderem, ut ferrem has contumelias. Lysimachvs Perii hercle, rure iam rediit uxor mea: vidisse credo mulierem in aedibus. sed quae loquatur exaudire hinc non queo. accedam propius. Dorippa Vae miserae mi. Lysimachvs Immo mihi. Dorippa Disperii. Lysimachvs Equidem hercle oppido perii miser. vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint. Dorippa Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit. Lysimachvs Quid nunc ego faciam nisi uti ádeam atque adloquar? iubet salvere suos vir uxorem suam. urbani fiunt rustici? Dorippa Pudicius faciunt, quam ílli qui non fiunt rustici. Lysimachvs Num quid delinquont rustici? Dorippa Ecastor minus quam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi. Lysimachvs Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi, cupio hercle scire. Dorippa Sed tu me temptas sciens. quoia illa mulier intust? Lysimachvs Vidistine eam? Dorippa Vidi. Lysimachvs Quoia ea sit rogitas? Dorippa Resciscam tamen. Lysimachvs Vin dicam quoiast? illa—illa edepol—vae mihi, nescio quid dicam. Dorippa Haeres. Lysimachvs Haud vidi magis. Dorippa Quin dicis? Lysimachvs Quin si liceat— Dorippa Dictum oportuit. Lysimachvs Non possum, ita instas; urges quasi pro noxio. Dorippa Scio, innoxius es. Lysimachvs Audacter quam vis dicito. Dorippa Dic igitur. Lysimachvs Dicam. Dorippa At qui dicundum est tamen. Lysimachvs Illast—etiam vis nomen dicam? Dorippa Nihil agis, manufesto teneo in noxia. Lysimachvs Qua noxia? ista quidem illa est. Dorippa Quae illa est? Lysimachvs Illa— Dorippa †Iohia Lysimachvs Iam—si nihil usus esset, iam non dicerem. Dorippa Non tu scis quae sit illa? Lysimachvs Immo iam scio: de istac sum iudex captus. Dorippa Iudex? iam scio: nunc tu in consilium istam advocavisti tibi. Lysimachvs Immo sic: séquestro mihi datast. Dorippa Intellego. Lysimachvs Nihil hercle istius quicquam est. Dorippa Numero purigas. Lysimachvs Nimium negoti repperi. enim vero haereo.