Passage
Plautus, Mercator 4.4
lat plautus phi011 perseus lat2
Cocvs Agite ite actutum, nam mi amatori seni coquendast cena. átque, quom recogito, nobis coquendast, non quoi conducti sumus. nam quí amat quod amat sí habet, id habet pro cibo: videre, amplecti, ósculari, álloqui; sed nos confido onustos redituros domum. ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex. Lysimachvs Ecce autem perii, coquos adest. Cocvs Advenimus. Lysimachvs Abi. Cocvs Quid, abeam? Lysimachvs St, abi. Cocvs Abeam? Lysimachvs Abi. Cocvs Non estis cenaturi? Lysimachvs Iam saturi sumus. Cocvs Sed— Lysimachvs Intérii. Dorippa Quid ais tu? etiamne haec illi tibi iusserunt ferri, quos inter iudex datus es? Cocvs Haecin tua est amica, quam dudum mihi te amare dixti, quom obsonabas? Lysimachvs Non taces? Cocvs Satis scítum filum mulieris. verum hercle anet. Lysimachvs Abin díerectus? Cocvs Haud malast. Lysimachvs At tu malus es. Cocvs Scitam hercle opinor concubinam hanc. Lysimachvs Non abis? non ego sum qui te dudum conduxi. Cocvs Quid est? immo hercle tu istic ipsus. Lysimachvs Vae misero mihi. Cocvs Nempe uxor rurist tua, quam dudum dixeras te odisse aeque atque anguis.† Lysimachvs Egone istuc dixi tibi? Cocvs Mihi quidem hercle. Lysimachvs Ita me amabit Iuppiter, uxor, ut ego illud numquam dixi. Dorippa Etiam negas? palam istaec fiunt, te me odisse. Lysimachvs Quin nego. Cocvs Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam; et uxórem suam ruri esse aiebat. Lysimachvs Haec east. quid mihi molestus es? Cocvs Quia novisse me negas; nisi metuis tu istanc. Lysimachvs Sapio, nam mihi unicast. Cocvs Vin me experiri? Lysimachvs Nolo. Cocvs Mercedem cedo. Lysimachvs Cras petito; dabitur. nunc abi. Dorippa Heu miserae mihi. Lysimachvs Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus: aliquid mali esse propter vicinum malum. Cocvs Cur hic astamus? quin abimus? incommodi si quid tibi evénit, id non est culpa mea. Lysimachvs Quin me eradicas miserum. Cocvs Scio iam quid velis: nempe me hínc abire vis. Lysimachvs Volo inquam. Cocvs Abibitur. drachmam dato. Lysimachvs Dabitur. Cocvs Dari ergo sis iube. dari pótest interea dum illi ponunt. Lysimachvs Quin abis? potine ut molestus ne sis? Cocvs Agite apponite obsonium istuc ante pedes illi seni. haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti sequimíni.— Lysimachvs Fortasse te illum mirari coquom, quod venit atque haec attulit. dicam quid est. Dorippa Non miror si quid damni facis aut flagiti. nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male measque in aedis sic scorta obductarier. Syra, i, rogato meum patrem verbis meis, ut veniat ad me iam simul tecum.— Syra Eo.— Lysimachvs Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro. conceptis verbis iam iusiurandum dabo, me numquam quicquam cum illa—iamne abiit Syra? perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi. at te, vicine, di deaeque perduint, cum tua amíca cumque amationibus. suspicione implevit me indignissime, concivit hostis dómi: uxór acerrumast. ibo ad forum atque haec Demiphoni éloquar, me istanc capillo protracturum esse in viam, nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus. uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi, iubeas, si sapias, haec intró auferrier: eadem licebit mox cenare rectius.—