LOGOI

Passage

Plautus, Mercator 4.5

lat plautus phi011 perseus lat2

Syra Era quo me misit, ad patrem, non est domi: rus abiisse aibant. nunc domum renuntio. Evtychvs Defessus sum urbem totam pervenarier: nihil investigo quicquam de illa muliere. sed mater rure rediit, nam video Syram astare ante aedis. Syra. Syra Quis est qui me vocat? Evtychvs Erus atque alumnus tuos sum. Syra Salve, alumne mi. Evtychvs Iam mater rure rediit? responde mihi. Syra Sua quidem salute ac familiai maxuma. Evtychvs Quid istúc negotist? Syra Tuos pater bellissumus amicam adduxit intro in aedis. Evtychvs Quo modo? Syra Adveniens mater rure eam offendit domi. Evtychvs Pol haud censebam istarum esse operarum patrem. etiam nunc mulier intust? Syra Etiam. Evtychvs Sequere me.—

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable