LOGOI

Passage

Plautus, Mercator 5.2

lat plautus phi011 perseus lat2

Evtychvs Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus, spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago. ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat? domi erát quod quaeritabam: sex sodales repperi, vitam, amícitiam, civitátem, laetitiam, ludum, iocum; eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi, iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam . date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam. Charinvs Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam; egomet mihi comes, calator, equos, agaso, ármiger, egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio, egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es. nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis, eundem ex confidente actutum diffidentem denuo. Evtychvs Cogito quonam égo illum curram quaeritatum. Charinvs Certa res me usque quaerere illam, quoquo hínc abductast gentium; neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare, nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem; imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim; non concedam neque quiescam úsquam noctu neque dius prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero. Evtychvs Nescio quóia vox ad aures mi advolavit. Charinvs Invoco vos, Lares viales, ut me bene tutetis. Evtychvs Iuppiter, estne illic Charinus? Charinvs Cives, bene valete. Evtychvs Ilico sta, Charine. Charinvs Qui me revocat? Evtychvs Spes, Salus, Victoria. Charinvs Quid me voltis? Evtychvs Ire tecum. Charinvs Alium comitem quaerite, non amittunt hi me comites qui tenent. Evtychvs Qui sunt ei? Charinvs Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio. Evtychvs Repudia istos comites atque hoc respice et revortere. Charinvs Siquidem mecum fabulari vis, subsequere. Evtychvs Sta ilico. Charinvs Male facis, properantem qui me commorare. sol abit. Evtychvs Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius: huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam: hic favonius serenust, istic auster imbricus; hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet. recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides, nubis atra imberque ut instat? aspice ad sinisteram, caelum ut est splendore plenum atque ut dei istuc vorti iubent? Charinvs Religionem illic mi obiecit: recipiam me illuc. Evtychvs Sapis. o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem, porge bracchium. Charinvs Prehende. iam tenes? Evtychvs Teneo. Charinvs Tene. Evtychvs Quo nunc ibas? Charinvs Exulatum. Evtychvs Quid ibi faceres? Charinvs Quod miser. Evtychvs Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies. maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeas . tuam amicam— Charinvs Quid eam? Evtychvs Vbi sit ego scio. Charinvs Tune, obsecro? Evtychvs Sanam et salvam. Charinvs Vbi eam salvam? Evtychvs Ego scio. Charinvs Ego me mavelim. Evtychvs Potin ut animo sis tranquillo? Charinvs Quid si mi animus fluctuat? Evtychvs Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time. Charinvs Obsecro te, loquere propere ubi sit, ubi eam videris. quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia. Evtychvs Non longe hinc abest a nobis. Charinvs Quin ergo commostras, si vides?† Evtychvs Non video hercle nunc, sed vidi modo. Charinvs Quin égo videam facis? Evtychvs Faciam. Charinvs Longum istuc amantist. Evtychvs Etiam metuis? omnia commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est qui illam habet, neque est quoi magis me vélle melius aequóm siet. Charinvs Non curo istunc, de illa quaero. Evtychvs De illa ergo ego dico tibi. sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi sit dicerem. Charinvs Dic igitur, ubi illa est? Evtychvs In nostris aedibus. Charinvs Aedis probas, si tu vera dicis; pulchre aédificatas arbitro. sed qui ego istúc credam? vidistin an de audito nuntias? Evtychvs Egomet vidi. Charinvs Quis eam adduxit ad vos? Evtychvs Vt inique rogas. quid tua refert, qui cum istac venerit? Charinvs Dum istic siet. vera dicis? Evtychvs Nil, Charine, te quidem quicquam pudet; est profecto. Charinvs Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi. Evtychvs Quid si optabo? Charinvs Deos orato ut eius faciant copiam. Evtychvs Derides. Charinvs Servata res est demum, si illam videro. sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras exite illinc, pallium mi ecferte. Evtychvs Em, nunc tu mihi places. Charinvs Optume advenis, pueré, cape chlamydem atque istic sta ilico, ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar. Evtychvs Non mihi credis? Charinvs Omnia equidem credo quae dicis mihi. sed quin intro ducis me ad eam, ut videam? Evtychvs Paulisper mane. Charinvs Quid, manebo? Evtychvs Tempus non est intro eundi. Charinvs Enicas. Evtychvs Non opus est, inquam, nunc intro te ire. Charinvs Responde mihi, qua causa? Evtychvs Operae non est. Charinvs Cur? Evtychvs Quia non est illi commodum. Charinvs Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo? omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior, qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo. Evtychvs Mane parumper atque haec audi. Charinvs Cape sis, puere, hoc pallium. Evtychvs Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest: suspicatur illam amicam esse illi. Charinvs Sonam sustuli. Evtychvs Eam rem nunc exquirit intus. Charinvs Iam machaerast in manu. Evtychvs Nam si eo ted intro ducam— Charinvs Tollo ampullam atque hinc eo. Evtychvs Mane, mane, Charine. Charinvs Erras, me decipere haud potes. Evtychvs Neque edepol volo. Charinvs Quín tu ergo itiner exsequi meum me sinis? Evtychvs Non sino. Charinvs Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius. iam in currum escendi, iam lora ín manus cepi meas. Evtychvs Sanus non es. Charinvs Quin, pedes, vos in curriculum conicitis in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat? Evtychvs Stultus es, noli istuc quaeso dicere. Charinvs Certum exsequist, operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec. Evtychvs Quin domist. Charinvs Nam hic quod dixit, id mentitust. Evtychvs Vera dixi equidem tibi. Charinvs Iam Cyprum veni. Evtychvs Quin sequere, ut illam videas quam expetis. Charinvs Percontatus non inveni. Evtychvs Matris iam iram neglego. Charinvs Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem; video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim, rogito quis eam vexerit, quis habeat si íbi indaudiverit. Evtychvs Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas? Charinvs Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas. Evtychvs Nil mentitust. Charinvs Sed de amica se indaudivisse autumat, hic Athenis esse. Evtychvs Calchas iste quidem Zacynthiust. Charinvs Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi, iam redii ex exilio. salve, mi sodalis Eutyche: ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater? bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi. sic decet, sic fieri oportet. Evtychvs †Eloque ni somnias. hic homo non sanust. Charinvs Medicari amicus quin properas mihi? Evtychvs Sequere sis. Charinvs Sequor. Evtychvs Clementer quaeso, calces deteris. audin tu? Charinvs Iam dudum audivi. Evtychvs Pacem componi volo meo patri cum matre: nam nunc est irata— Charinvs I modo. Evtychvs Propter istanc. Charinvs I modo. Evtychvs Ergo cura. Charinvs Quin tu ergo i modo. tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi.—

Provenance