LOGOI

Passage

Plautus, Mercator 5.4

lat plautus phi011 perseus lat2

Evtychvs Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat. iam redeo. Lysimachvs Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche? Evtychvs Optima opportunitate ambo advenistis. Lysimachvs Quid rei est? Evtychvs Vxor tíbi placida ét placatast. cette dextras nunciam. Lysimachvs Di me servant. Evtychvs Tibi amicam ésse nullam nuntio. Demipho Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc? Evtychvs Eloquar. animum advortite igitur ambo. Demipho Quin tibi ambo operam damus. Evtychvs Qui bono sunt genere nati, si sunt ingenio malo, suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio ímprobant. Demipho Verum hic dicit. Lysimachvs Tibi ergo dicit. Evtychvs Eo illud est verum magis. nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo. Demipho Quid tu ais? Charini amicast illa? Evtychvs Vt dissimulat malus. Demipho Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat. Evtychvs Propterea igitur tu mercatus es, novos amator, vetus puer? Lysimachvs Optume hercle, perge tú, ego ádsistam hinc altrinsecus. quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo. Demipho Nullus sum. Lysimachvs Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam. Evtychvs Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum; nam ibat exulatum. Demipho An abiit? Lysimachvs Etiam loquere, larua? temperare istac aetate istis decebat artibus. Demipho Fateor, deliqui profecto. Evtychvs Etiam loquere, larua? itidem ut tempus anni, aetatem aliam áliud factum condecet; nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes, ubi locist res summa nostra publica? Demipho Ei, perii miser. Lysimachvs Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare. Demipho Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina. Evtychvs Redde illi. Demipho Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet. Evtychvs Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia. Demipho Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam, modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet. si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi, se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem. Eutyche, ted oro, sodalis eius es, sérva et subveni: hunc senem para clientem; memorem dices benefici. Lysimachvs Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae. Demipho Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem. Lysimachvs Missas iam égo istas artis feci. Demipho Et quidem ego dehinc iam. Evtychvs Nihil agis: consuetudine animus rursus te huc inducet. Demipho Obsecro, satis iam ut habeatís. quin loris caedite etiam, si lubet. Lysimachvs Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit. Demipho Nihil opust resciscat. Evtychvs Quid istic? non resciscet, ne time. eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis, dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias. Demipho Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula erit. eamus. Evtychvs Hic est intus filius apud nos tuos. Demipho Optumest. illac per hortum nos domum transibimus. Lysimachvs Eutyche, hanc volo prius rém agi, quam meum intró refero pedem. Evtychvs Quid istuc est? Lysimachvs Suam quisque homo rem meminit. responde mihi: certon scis non suscensere mihi tuam matrem? Evtychvs Scio. Lysimachvs Vide. Evtychvs Mea fide. Lysimachvs Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide. Evtychvs Non mihi credis? Lysimachvs Immo credo, sed tamen metuo miser. Demipho Eamus intro. Evtychvs Immo dicamus senibus legem censeo, prius quam abeámus, qua se lege teneant contentique sint. annos gnatus sexaginta quí erit, si quem scibimus si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier, cúm eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur, et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit. neu quisquam posthac prohibeto ádulescentem filium quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo; siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam. haec adeó ut ex hac nocte primum lex teneat senes. bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet, ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere.

Provenance