Passage
Plautus, Miles Gloriosus 1.1
lat plautus phi012 perseus lat2
Pyrgopolynices Curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent, ut, ubi usus veniat, contra conserta manu praestringat oculorum aciem in ácie hostibus. nam ego hanc machaeram mihi consolari volo, ne lamentetur neve animum despondeat, quia se iam pridem feriatam gestitem, quae misera gestit † et fratrem facere ex hostibus. sed ubi Artotrogus hic est? Artotrogvs Stat propter virum fortem atque fortunatum et forma regia; tum bellatorem — Mars haud ausit dicere neque aequiperare suas virtutes ad tuas. Pyrgopolynices Quemne ego servavi in campis Curculioniis, ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides erat imperator summus, Neptuni nepos? Artotrogvs Memini. nempe illum dicis cum armis aureis, cuius tú legiones difflavisti spiritu, quasi ventus folia aut paniculum tectorium. Pyrgopolynices Istuc quidem edepol nihil est. Artotrogvs Nihil hercle hoc quidemst praeut alia dicam — quae tu numquam feceris. periuriorem hoc hominem si quis viderit aut gloriarum pleniorem quam illic est, me sibi habeto, ego me mancupio dabo; nisi unum, epityrum estur insanum bene. Pyrgopolynices Vbi tu es? Artotrogvs Eccum. edepol vel elephanto in India, quo pacto ei pugno praefregisti bracchium. Pyrgopolynices Quid, bracchium? Artotrogvs Illud dicere volui, femur. Pyrgopolynices At indíligenter iceram. Artotrogvs Pol si quidem conisus esses, per corium, per viscera perque os elephanti transmineret bracchium. Pyrgopolynices Nolo istaec hic nunc. Artotrogvs Ne hercle operae pretium quidemst mihi te narrare tuas qui virtutes sciam. venter creat omnis hasce aerumnas: auribus peraurienda sunt, ne dentes dentiant, et adsentandumst quidquid hic mentibitur. Pyrgopolynices Quid illúc quod dico? Artotrogvs Ehem, scío iam quid vis dicere. factum hercle est, memini fieri. Pyrgopolynices Quid id est? Artotrogvs Quidquid est. Pyrgopolynices Habes — Artotrogvs Tabellas vis rogare? habeo, et stilum. Pyrgopolynices Facete advortis tuom animum ad animum meum. Artotrogvs Novisse mores tuos me meditate decet curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis. Pyrgopolynices Ecquid meministi? Artotrogvs Memini: centum in Cilicia et quinquaginta, centum in Scytholatronia, triginta Sardos, sexaginta Macedones † sunt homines quos tu occidisti uno die. Pyrgopolynices Quanta istaec hominum summast? Artotrogvs Septem milia. Pyrgopolynices Tantum esse oportet. recte rationem tenes. Artotrogvs At nullos habeo scriptos: sic memini tamen. Pyrgopolynices Edepol memoria es optuma. Artotrogvs Offae monent. Pyrgopolynices Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, communicabo semper te mensa mea. Artotrogvs Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul, ni hebes machaera foret, uno ictu occideras? Pyrgopolynices At peditastelli quia erant, sivi viverent. Artotrogvs Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt, Pyrgopolynicem te unum in terra vivere virtute et forma et factis invictissumum? amant ted omnes mulieres, neque iniuria, qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio me reprehenderunt. Pyrgopolynices Quid eae dixerunt tibi? Artotrogvs Rogitabant: hicine Achilles est? inquit mihi. immo eius frater inquam est. ibi illarum altera ergo mecastor pulcher est inquit mihi “et liberalis. vide caesaries quam decet. ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.” Pyrgopolynices Itane aibant tandem? Artotrogvs Quaen me ambae obsecraverint, ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem? Pyrgopolynices Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem. Artotrogvs Immo itast. molestaé sunt: orant, ambiunt, exobsecrant videre ut liceat, ad sese arcessi iubent, ut tuo non liceat dare operam negotio. Pyrgopolynices Videtur tempus esse, ut eamus ad forum, ut in tabellis quos consignavi hic heri latrones, ibus denumerem stipendium. nam rex Seleucus me opere oravit maxumo, ut sibi latrones cogerem et conscriberem. regi hunc diem mihi operam decretumst dare. Artotrogvs Age eamus ergo. Pyrgopolynices Sequimini, satellites. — Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable