Passage
Plautus, Miles Gloriosus 2.3
lat plautus phi012 perseus lat2
Sceledrvs Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis, certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere. Palaestrio Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui. Sceledrvs Quis hic est? Palaestrio Tuos conservos. quid agis, Sceledre? Sceledrvs Te, Palaestrio, volup est convenisse. Palaestrio Quid iam? aut quid negotist? fac sciam. Sceledrvs Metuo — Palaestrio Quid metuis? Sceledrvs Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst, maxumum in malum cruciatumque insuliamus. Palaestrio Tu sali solus, nám ego istam insulturam et desulturam nil moror. Sceledrvs Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom. Palaestrio Quod id est facinus? Sceledrvs Impudicum. Palaestrio Tute scias soli tibi, mihi ne dixis, scire nolo. Sceledrvs Non enim fáciam quin scias. simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis. Palaestrio Edepol, Sceledre, homo nihili nequam bestiam. Sceledrvs Di te perdant. Palaestrio Te istuc aequom — quoniam occepisti, eloqui. Sceledrvs Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum, atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero nescio quo adulescente. Palaestrio Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio? Sceledrvs Profecto vidi. Palaestrio Tutin? Sceledrvs Egomet duobus his oculis meis. Palaestrio Abi, non verisimile dicis, neque vidisti. Sceledrvs Num tibi lippus videor? Palaestrio Medicum istuc tibi meliust percontarier. verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam: tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas. nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis tuom stultiloquium. Sceledrvs Qui vero dupliciter? Palaestrio Dicam tibi. primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris; iterum, si id verumst, tu ei custos additus eo perieris. Sceledrvs Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio. Palaestrio Pergin, infelix? Sceledrvs Quid tibi vis dicam nisi quod viderim? quin etiam nunc intus hic in proxumost. Palaestrio Eho an non domist? Sceledrvs Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo. Palaestrio Certum est facere. — Sceledrvs Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo, quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se a pabulo. quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit: nunc si indicium facio, interii; si taceo, interii tamen, si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius? dúm ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras; edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat, credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem. hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male; non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier. Palaestrio Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior? quis magis dís inimicis natus quam tu atque iratis? Sceledrvs Quid est? Palaestrio Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides? Sceledrvs Quid, nusquam? Palaestrio Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce. Sceledrvs Quid negotist? Palaestrio Quid negoti sit rogas? Sceledrvs Cur non rogem? Palaestrio Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes? Sceledrvs Quam ob rem iubeam? Palaestrio Philocomasium eccam domi, quam in proxumo vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero. Sceledrvs Mirumst lolio victitare te tam vili tritico. Palaestrio Quid iam? Sceledrvs Quia . Palaestrio Verbero, edepol tu quidem caecus, non . nam illa quidem domi. Sceledrvs Quid, domi? Palaestrio Domi hercle vero. Sceledrvs Abi, ludis me, Palaestrio. Palaestrio Tum mihi sunt manus ínquinatae. Sceledrvs Qui dum? Palaestrio Quia ludo luto. Sceledrvs Vae capiti tuo. Palaestrio Tuo istuc, Sceledre, promitto fore, nisi oculos orationemque aliam commutas tibi. sed fores cóncrepuerunt nostrae. Sceledrvs At ego ilico observo foris; nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio. Palaestrio Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant. Sceledrvs Mihi ego video, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum: mé homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus. hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi. Palaestrio Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis. vin iam faciam, ut stultividum fateare? Sceledrvs Age face. Palaestrio Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti? Sceledrvs Volo. Palaestrio Nempe tu istíc ais esse erilem concubinam? Sceledrvs Atque arguo eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro. Palaestrio Scin tu nullum commeatum hínc esse a nobis? Sceledrvs Scio. Palaestrio Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium? Sceledrvs Scio. Palaestrio Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo, dignun es verberibus multis? Sceledrvs Dignus. Palaestrio Serva istas fores, ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat. Sceledrvs Consilium est ita facere. Palaestrio Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. — Sceledrvs Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi viderim an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi. nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris. sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust, primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur; nam illic noster est fortasse circiter triennium, neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia. sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium. sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.