Passage
Plautus, Miles Gloriosus 2.5
lat plautus phi012 perseus lat2
Philocomasivm Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene, quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum. Sceledrvs Palaestrio, o Palaestrio. Palaestrio O Sceledre, Sceledre, quid vis? Sceledrvs Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina Philocomasium, an non est ea? Palaestrio Hercle opinor, ea videtur. sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit, si quidem east. Sceledrvs An dubium tibi est eam esse hanc? Palaestrio Ea videtur. Sceledrvs Adeamus, appellemus. heus, quid istúc est, Philocomasium? quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist? quid nunc taces? tecum loquor. Palaestrio Immo edepol tute tecum; nam haec nil respondet. Sceledrvs Te adloquor, viti probrique plena, quae circum vicinos vagas. Philocomasivm Quicum tu fabulare? Sceledrvs Quicum nisi tecum? Philocomasivm Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti? Sceledrvs Mé rogas homo qui sim? Philocomasivm Quin ego hoc rogem quod nesciam? Palaestrio Quis ego sum igitur, si hunc ignoras? Philocomasivm Mihi odiosus, quisquis es, et tu et hic. Sceledrvs Non nos novisti? Philocomasivm Neutrum. Sceledrvs Metuo maxume, Palaestrio Quid metuis? Sceledrvs Enim ne nos nosmet perdiderimus uspiam; nam nec te neque me novisse ait haec. Palaestrio Persectari hic volo, Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit. Sceledrvs Certe equidem noster sum. Palaestrio Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum. tibi ego dico, heus, Philocomasium. Philocomasivm Quae te intemperiae tenent, qui me perperam perplexo nomine appelles? Palaestrio Eho, quis igitur vocare? Philocomasivm Diceae nomen est. Sceledrvs Iniuria es, falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas; ἄδικος es tu, non δικαία, et meo ero facis iniuriam. Philocomasivm Egone? Sceledrvs Tune. Philocomasivm Quaé heri Athenis Ephesum adveni vesperi cum meo amatore, adulescente Atheniensi? Palaestrio Dic mihi, quid hic tibi in Epheso est negoti? Philocomasivm Geminam germanam meam hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum. Sceledrvs Mala es. Philocomasivm Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler. abeo. Sceledrvs Abire non sinam te. Philocomasivm Mitte. Sceledrvs Manifestaria es. non omitto. Philocomasivm At iam crepabunt mihi manus, malae tibi, nisi me omittis. Sceledrvs Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus? Palaestrio Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio an ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit? Philocomasivm Mittis me an non mittis? Sceledrvs Immo vi atque invitam ingratiis, nisi voluntate ibis, rapiam te domum. Philocomasivm Hosticum hoc mihi domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum neque moror neque vos qui hómines sitis novi neque scio. Sceledrvs Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem, te huc, si omisero, intro ituram. Philocomasivm Vi me cogis, quisquis es. do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes. Sceledrvs Ecce omitto. Philocomasivm At ego abeo missa. — Sceledrvs Muliebri fecit fide. Palaestrio Sceledre, manibus amisisti praedam. tám east quam potis nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue? Sceledrvs Quid faciam? Palaestrio Ecfer mihi machaeram huc intus. Sceledrvs Quid facies ea? Palaestrio Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro cum Philocomasio osculantem, eum ego óbtruncabo extempulo. Sceledrvs Visanest ea esse? Palaestrio Immo edepol plane east. Sceledrvs Sed quo modo dissimulabat. Palaestrio Abi, machaeram huc ecfer. Sceledrvs Iam faxo hic erit. — Palaestrio Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia, qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit. ut utrubique orationem docte divisit suam, ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo. nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem. Sceledrvs Heus, Palaestrio, machaera nihil opust. Palaestrio Quid iam, aut quid est? Sceledrvs Domi eccam erilem concubinam. Palaestrio Quid, domi? Sceledrvs In lecto cubat. Palaestrio Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas. Sceledrvs Quid iam? Palaestrio Quia hanc attingere mulierem hinc ex proxumo. Sceledrvs Magis hercle metuo. Palaestrio Sed numquam quisquam faciet quin soror istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras. Sceledrvs Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit, quam ut perirem, si elocutus essem ero? Palaestrio Ergo, si sapis, mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui. ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam, atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent. erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. —