LOGOI

Passage

Plautus, Miles Gloriosus 2.6

lat plautus phi012 perseus lat2

Sceledrvs Satin abiit ille neque erile negotium plus curat, quasi non servitutem serviat? certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus, nam egomet cubantem eam modo offendi domi. certum est nunc observationi operam dare. Periplectomenvs non hercle hisce homines me marem, sed feminam vicini rentur esse servi militis: ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam, quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo, tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam? Sceledrvs Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam. metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat, quantum hunc audivi facere verborum senem. Periplectomenvs Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput, meam ludificavisti hospitam ante aedis modo? Sceledrvs Vicine, ausculta quaeso. Periplectomenvs Ego auscultem tibi? Sceledrvs Expurigare volo me. Periplectomenvs Tun te expuriges, qui facinus tantum tamque indignum feceris? an quia latrocinamini, arbitramini quidvis licere facere vobis, verbero? Sceledrvs Licetne? Periplectomenvs At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, ibi dum condignam te simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque cóncubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam: nisi mihi supplicium stimuleum de te datur, dedecoris pleniorem erum faciam tuom, quam magno vento plenumst undarum mare. Sceledrvs Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam utrum me postulare prius tecum aequom siet; nisi si istaec non est haec neque haec istast, mihi me expurigare tibi videtur aequius; sicut etiam nunc nescio quid viderim: itast ista huius similis nostrai tua, siquidem non eadem est. Periplectomenvs Vise ad me intro, iam scies. Sceledrvs Licetne? Periplectomenvs Quin te iubeo; et placide noscita. Sceledrvs Ita facere certum est. — Periplectomenvs Heus, Philocomasium, cito transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst. post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito transcurrito ad vos rursum curriculo domum. nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit. si hic non videbit mulierem — aperitur foris. Sceledrvs Pro di immortales, similiorem mulierem magisque eándem, ut pote quae non sit eadem, non reor deos fácere posse. Periplectomenvs Quid nunc? Sceledrvs Commerui malum. Periplectomenvs Quid igitur? eanest? Sceledrvs Etsi east, non est ea. Periplectomenvs Vidistin istam? Sceledrvs Vidi, et illam et hospitem, complexam atque osculantem. Periplectomenvs Eanest? Sceledrvs Nescio. Periplectomenvs Vin scire plane? Sceledrvs Cupio. Periplectomenvs Abi intro ad vos domum continuo, vide sitne istaec vostra intus. Sceledrvs Licet, pulchre admonuisti. iám ego ad te exibo foras. — Periplectomenvs Numquam edepol hominem quemquam ludificarier magis facete vidi et magis miris modis. sed eccum egreditur. Sceledrvs Periplectomene, te opsecro per deos atque homines perque stultitiam meam perque tua genua — Periplectomenvs Quíd opsecras me? Sceledrvs Inscitiae meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio me fuisse excordem, caecum, incogitabilem. nam Philocomasium eccam intus. Periplectomenvs Quid nunc, furcifer? vidistin ambas? Sceledrvs Vidi. Periplectomenvs Erum exhibeas volo. Sceledrvs Meruisse equidem me maxumum fateor malum, et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam; sed meam esse erilem concubinam censui, cui me custodem erus addidit miles meus. nam ex uno puteo similior numquam potis aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita. et me despexe ad te per impluvium tuom fateor. Periplectomenvs Quid ni fateare, ego quod viderim? et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita vidisti? Sceledrvs Vidi (cur negem quod viderim?), sed Philocomasium me vidisse censui. Periplectomenvs Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti, si ego me sciente paterer vicino meo eam fieri apud me tam insignite iniuriam? Sceledrvs Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror, cum rem cognosco; at non malitiose tamen feci. Periplectomenvs Immo indigne; nám hominem servom suos domitos habere oportet oculos et manus orationemque. Sceledrvs Egone si post hunc diem muttivero, etiam quod egomet certo sciam, dato excruciandum me: egomet me dedam tibi; nunc hoc mi ignosce quaeso. Periplectomenvs Vincam animum meum, ne malitiose factum id esse aps te arbitrer. ignoscam tibi istuc. Sceledrvs At tibi di faciant bene. Periplectomenvs Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes posthac, etiam illud quod scies nesciveris nec videris quod videris. Sceledrvs Bene me mones, ita facere certum est. sed satine ? Periplectomenvs Abi. Sceledrvs Numquid nunc aliud me vis? Periplectomenvs Ne me noveris. Sceledrvs Dedit híc mihi verba. quam benigne gratiam fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat: ut miles cum extemplo a foro adveniat domum, domi cómprehendar. una hic et Palaestrio me habent venalem: sensi et iam dudum scio. numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam; nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies, dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt. nam uni satis populo impio merui mali. — Periplectomenvs Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio, occisam saepe sapere plus multo suem: quoin id adimatur ne id quod vidit viderit. nam illius oculi atque aures atque opinio transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe; nimium festivam mulier operam praehibuit. redeo in senatum rusum; nam Palaestrio domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris: frequens senatus poterit nunc haberier. ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat. —

Provenance