Passage
Plautus, Miles Gloriosus 3.1
lat plautus phi012 perseus lat2
Palaestrio Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles, sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sient concilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco, unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili. nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist, neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi; quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom, tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus, atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi. sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera nostro consilio venator adsit cum auritis plagis. sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe. evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini. Periplectomenvs Ecce nos tibi oboedientes. Palaestrio Facilest imperium in bonis. sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus, gerimus rem? Periplectomenvs Magis nón potest esse ad rem utibile. Palaestrio Immo quid tibi, Pleusicles? Plevsicles Quodne vóbis placeat, displiceat mihi? quis homo sit magis meus quam tu es? Palaestrio Loquere lepide et commode. Periplectomenvs Pol ita decet hunc facere. Plevsicles At hoc me facinus miserum macerat meumque cor corpusque cruciat. Periplectomenvs Quid id est quod cruciat? cedo. Plevsicles Me tibi istúc aetatis homini facinora puerilia obicere, neque te decora neque tuis virtutibus; ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora, quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet: eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem. Palaestrio Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet; nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles. Plevsicles Hancine aetatem exercere mei me amoris gratia? Periplectomenvs Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus? tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere? nam équidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor, clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis. Palaestrio Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex. inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles. Plevsicles Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio; nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est. Periplectomenvs Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam comitatem erga te amantem. Plevsicles Quid opus nota noscere? Periplectomenvs Vt apud te exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris; nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit: et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore, neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis. vel cavillator facetus vel conviva commodus item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio: incommoditate abstinere me apud convivas commodo commemini et meae orationis iustam partem persequi et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio; minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus: post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas. Palaestrio O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet, atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio. Periplectomenvs Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi. neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio: si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego; Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo. Palaestrio Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vacet; cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus. Plevsicles At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis. Periplectomenvs Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus, ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens. opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me; opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare, liquidiusculusque ero quam ventus est favonius. vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi, pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum; tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego. Palaestrio Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi? Plevsicles Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia, tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini. at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst. Periplectomenvs Morus es. nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est, in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst. deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter: es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine. liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere. nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas licuit uxorem dotatam genere summo ducere; sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere. Palaestrio Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus. Periplectomenvs Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust. Palaestrio Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi. Periplectomenvs Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum, quae mihi numquam hoc dicat “eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, ne algeas hac hieme” (hoc numquam verbum ex uxore audias), verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet, dicat “da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem, da qui faciam † condiat, dá quod dem quinquatribus praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae; flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit; tum plicatricem clementer non potest quin munerem; iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria; tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi; quid? nutrici non quicquam, quae vernas alit?” haec atque horum similia alia damna multa mulierum me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat. Palaestrio Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum. Plevsicles At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis liberos hominem educare, generi monumentum et sibi. Periplectomenvs Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis? nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet. mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam. prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim. sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi, abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant; ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi. illi inter se certant donis, egomet mecum mussito: bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant. Palaestrio Nimis bona ratione nimiumque ad te te et tuam vitam habes: et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii. Periplectomenvs Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis: continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris, censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam, metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi. Palaestrio Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari, qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est. Plevsicles O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent; sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus: quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat, quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat, itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit: qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent, qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito. si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali et minus audacter scelesta facerent facta, et postea, quí homines probi essent, esset is annona vilior. Periplectomenvs Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit, quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet. nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus. Plevsicles Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi; nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest, quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet; verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias: tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant. Periplectomenvs Serviendae servituti ego servos instruxi mihi, hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius: si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero, tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis. nunc, quod occepi, opsonatum pergam. Plevsicles Si certumst tibi, commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est. Periplectomenvs Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves? proletario sermone nunc quidem, hospes, utere; nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere: “quid opus fuit hoc, hospes, sumptu tanto nostra gratia? insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.” quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen. Palaestrio Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit. Periplectomenvs Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter: “iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror; aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus, remove, abi aufer” neminem eorum haec adseverare audias, sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt. Palaestrio Bonus bene ut malos descripsit mores. Periplectomenvs Haud centesimam partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere. Palaestrio Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet. nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua, Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam, qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam, ut hic eam abducat habeatque. Periplectomenvs Dari istanc rationem volo. Palaestrio At ego mi anulum dari istunc tuom volo. Periplectomenvs Quam ad rem usui est? Palaestrio Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo. Periplectomenvs Vtere, accipe. Palaestrio Accipe a me rusum rationem doli, quam institui. Plevsicles Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus. Palaestrio Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem fúisse aeque neque futurum credo. Plevsicles Credo ego istuc idem. Palaestrio Isque Alexandri praestare praedicat formae suam, itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres. Periplectomenvs Edepol qui te de isto multi cupiunt † non mentirier, sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio, quam potis tam verba confer maxime ad compendium. Palaestrio Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli? Periplectomenvs Ingenuamne an libertinam? Palaestrio Aequi istuc facio, dum modo eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore, cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet. Periplectomenvs Lautam vis an quae nondum sit lauta? Palaestrio Sic consucidam, quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume. Periplectomenvs Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam. sed quid ea usus est? Palaestrio Vt ad te eam iam deducas domum itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo, capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. Plevsicles Erro quam insistas viam. Palaestrio At scietis. séd ecquae ancillast illi? Periplectomenvs Est prime cata. Palaestrio Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae, ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem, quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi, militi ut darem, quasique ego ei rei sim interpres. Periplectomenvs Audio; ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis auribus utor Palaestrio ei dabo, aps tua mi uxore dicam delatum et datum, ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser, qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus. Periplectomenvs Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares, lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum. Palaestrio Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles. Plevsicles Tibi sum oboediens. Palaestrio Hoc facito, miles domum ubi advenerit, memineris ne Philocomasium nomines. Plevsicles Quem nominem? Palaestrio Diceam. Plevsicles Nempe eandem quae dudum constitutast. Palaestrio Pax, abi. Plevsicles Meminero. sed quid meminisse id refert, rogo ego te tamen. Palaestrio Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace, ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas. Plevsicles Ego eo intro igitur. — Palaestrio Et praecepta sobrie ut cures face.