Passage
Plautus, Miles Gloriosus 3.2
lat plautus phi012 perseus lat2
Palaestrio quantas res turbo, quantas moveo machinas. eripiam ego hodie concubinam militi, si centuriati bene sunt maniplares mei. sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst, progredere ante aedis, te vocat Palaestrio. Lvcrio Non operaest Sceledro. Palaestrio Quid iam? Lvcrio Sorbet dormiens. Palaestrio Quid, sorbet? Lvcrio Illud, stertit, volui dicere. sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas — Palaestrio Eho an dórmit Sceledrus intus? Lvcrio Non naso quidem, nam eo mágnum clamat. tetigit calicem clanculum, dum misit nardum in amphoram, cellarius. Palaestrio Eho tu sceleste, qui illi , eho — Lvcrio Quid vis? Palaestrio Qui lubitum est illi condormiscere? Lvcrio Oculis opinor. Palaestrio Non te istuc rogito, scelus. procede huc. periisti iam, nisi verum scio. prompsisti tu illi vinum? Lvcrio Non prompsi. Palaestrio Negas? Lvcrio Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere; neque equidem heminas octo exprompsi in urceum neque illic calidum éxbibit in prandium. Palaestrio Neque tu bibisti? Lvcrio Di me perdant, si bibi, si bibere potui. Palaestrio Quid iam? Lvcrio Quia enim obsorbui; nam nimis calebat, amburebat gutturem. Palaestrio Alii ebrii sunt, alii poscam potitant. bono subpromo et promo cellam creditam. Lvcrio Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita: quoniam aemulari non licet, nunc invides. Palaestrio Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus. atque ut tu scire possis, ego dico tibi: si falsa dices, Lucrio, excruciabere. Lvcrio Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices, post e sagina ego eiciar cellaria, ut tibi, si promptes, alium subpromum pares. Palaestrio Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi. Lvcrio Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat: mihi imperabat, ego promebam postea. Palaestrio Hoc illi crebro capite sistebant cadi. Lvcrio Non hercle tam istoc valide cassabant cadi; sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici, ibi erat bilibris aula sic propter cados, ea saepe deciens complebatur: vidi eam plenam atque inanem fieri, plenam maxume; ubi bacchabatur aula, cassabant cadi. Palaestrio Abi, abi íntro iam. vos in cella vinaria bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro. Lvcrio Perii, excruciabit mé erus, domum si venerit, quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim. fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum. ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem. Palaestrio Quo té agis? Lvcrio Missus sum aliquo: iam huc revenero. Palaestrio Quis misit? Lvcrio Philocomasium. Palaestrio Abi, actutum redi. Lvcrio Quaeso tamen tu meam partem, infortunium si dividetur, me absente accipito tamen. — Palaestrio Modo intellexi quam rem mulier gesserit: quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet. sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant. quam digne ornata incedit, haud meretricie. lepide hoc succedit sub manus negotium.