Passage
Plautus, Miles Gloriosus 3.3
lat plautus phi012 perseus lat2
Periplectomenvs Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa, domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque minus sí tenetis, denuo volo percipiatis plane; satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur. Acrotelevtivm Stultitia atque insipientia mea istaec sit, mi patrone, me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, si ea in ópificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta. Periplectomenvs At melius est monerier. Acrotelevtivm Meretricem commoneri, quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro, postquam adbibere auris meae tuae oram orationis, tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari. Periplectomenvs At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi regionem fugere consili prius quam repertam haberent. Acrotelevtivm Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, ea síbi immortalis memoriast meminisse et sempiterna; sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat, obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt. Periplectomenvs Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque: nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae. Acrotelevtivm Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida. Periplectomenvs Mala mulier mers est. Acrotelevtivm Ne pave, peioribus conveniunt. Periplectomenvs Ita vos decet. consequimini. Palaestrio Cesso égo illis obviam ire? venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis. Periplectomenvs Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt quas me iussisti adducere et quo ornatu. Palaestrio eu, noster esto. Palaestrio Acroteleutium salutat. Acrotelevtivm Quis hic amabo est, qui tam pro nota nominat me? Periplectomenvs Hic noster architectust. Acrotelevtivm Salve, architecte. Palaestrio Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te oneravit praeceptis? Periplectomenvs Probe meditatam utramque duco. Palaestrio Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo. Periplectomenvs Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi. Acrotelevtivm Nempe lúdificari militem tuom erum vis? Palaestrio Exlocuta es. Acrotelevtivm Lepide et sapienter, commode et facete res paratast. Palaestrio Atque huius uxorem volo te esse adsimulare. Acrotelevtivm Fiet. Palaestrio Quasi militi animum adieceris, simulare. Acrotelevtivm Sic futurum est. Palaestrio Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur. Acrotelevtivm Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis. Palaestrio Quasique anulum hunc ancillula tua abs té detulerit ad me, quem ego militi porro darem tuis verbis. Acrotelevtivm Vera dicis. Periplectomenvs Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere? Acrotelevtivm Meliust. nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus, bene lineatam si semel carinam conlocavit, facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast. nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast, atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti. si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis. Palaestrio Nempe tú novisti militem meum erum? Acrotelevtivm Rogare mirumst. populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum, moechum unguentatum. Palaestrio Num ille te nam novit? Acrotelevtivm Numquam vidit: qui noverit me quis ego sim? Palaestrio Nimis lépide fabulare; eo †potiuerim lepidius pol fieri. Acrotelevtivm Potin ut hominem mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide ero, cúlpam omnem in me imponito. Palaestrio Age igitur intro abite, insistite hoc negotium sapienter. Acrotelevtivm Alia cura. Palaestrio Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire. hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote, quasi clanculum ad eum missa sit. Periplectomenvs Faciemus. alia cura. Palaestrio Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo. — Periplectomenvs Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane, ut concubinam militis meus hospes habeat hodie atque hinc Athenas avehat, si hodie hunc dolum dolamus, quid tibi ego mittam muneris! Acrotelevtivm Datne ab se mulier operam? Periplectomenvs Lepidissume et compsissume. Acrotelevtivm Confido confuturum. ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum, haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur. Periplectomenvs Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate, ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur, ne quid, ubi miles venerit, titubetur. Acrotelevtivm Tu morare. —