LOGOI

Passage

Plautus, Miles Gloriosus 4.1

lat plautus phi012 perseus lat2

Pyrgopolinices Vólup est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia; nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum, ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret, qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium Palaestrio Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi condicio nova et lúculenta fertur per me interpretem. Pyrgopolynices Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi. loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam. Palaestrio Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet. nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi. Pyrgopolynices Nemo adest. Palaestrio Hunc arrabonem amoris primum a me accipe. Pyrgopolynices Quid hic? unde est? Palaestrio A luculenta átque festiva femina, quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem; eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit. Pyrgopolynices Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast? Palaestrio Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius, qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui? Pyrgopolynices Nuptan est an vidua? Palaestrio Et nupta et vidua. Pyrgopolynices Quo pacto potis nupta et vidua esse eadem? Palaestrio Quia adulescens nuptast cum sene. Pyrgopolynices Euge. Palaestrio Lepida et liberali formast. Pyrgopolynices Cave mendacium. Palaestrio Ad tuam formam illa una dignast. Pyrgopolynices Hercle pulchram praedicas. sed quis east? Palaestrio Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo; ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem. nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam sibi potestatemque facias. Pyrgopolynices Cupio hercle equidem, si illa volt. Palaestrio Quae cupit? Pyrgopolynices Quid illá faciemus concubina, quae domist? Palaestrio Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror eius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam. Pyrgopolynices Eho tu, an venit Ephesum mater eius? Palaestrio Aiunt qui sciunt. Pyrgopolynices Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras. Palaestrio Immo vin tu lepide facere? Pyrgopolynices Loquere et consilium cedo. Palaestrio Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam? Pyrgopolynices Cupio. Palaestrio Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst: iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri, dono habere, auferre abs te quo lubeat sibi. Pyrgopolynices Placet ut dicis; sed ne et istam amittam et haec mutet fidem vide modo. Palaestrio Vah , quae te tamquam oculos amet. Pyrgopolynices Venus me amat. Palaestrio St tace, aperitur foris, concede huc clanculum. haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia, Pyrgopolynices Palaestrio quae anulum istunc attulit quem tibi dedi. Pyrgopolynices Edepol haec quidem bellulast. Palaestrio Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable