Passage
Plautus, Miles Gloriosus 4.2
lat plautus phi012 perseus lat2
Milphidippa Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi. dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam. Pyrgopolynices Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio. Milphidippa Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam, qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo? eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam, domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist, quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine, militem Pyrgopolynicem. Pyrgopolynices Satin haec quoque me deperit? meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat. Palaestrio Quo argumento? Pyrgopolynices Quia enim loquitur laute et minime sordide. Palaestrio Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi. Pyrgopolynices Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina. hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio. Palaestrio Priusne quam illam oculis tuis videas? Pyrgopolynices Video id quod credo tibi. tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem. Palaestrio Hercle hanc quidem nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit, ego hanc continuo uxorem ducam. Pyrgopolynices Quíd ergo hanc dubitas conloqui? Palaestrio Sequere hac me ergo. Pyrgopolynices Pedisequos tibi sum. Milphidippa Vtinam, cuius causa foras sum egressa, eius conveniundi mihi potestas evenat. Palaestrio Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída; homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít. Milphidippa Quem ego hic audívi? Palaestrio Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum. Milphidippa Tum pól ego id quod celo haú celo. Palaestrio Immo et célas et non célas. Milphidippa Quo argúmento? Palaestrio Infidós celas: ego súm tibi firme fidus. Milphidippa Cedo sígnum, si harunc Báccharum es. Palaestrio Amat múlier quaedam quéndam. Milphidippa Pol istúc quidem multae. Palaestrio At nón multae de dígito donum míttunt. Milphidippa Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum. sed hic númquis adest? Palaestrio Vel adést vel non. Milphidippa Cedo té mihi solae sólum. Palaestrio Brevin án longinquo sérmoni? Milphidippa Tribus vérbis. Palaestrio Iam ad te rédeo. Pyrgopolynices Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra? Palaestrio Patere átque asta, tibi ego hánc do operam. Pyrgopolynices Propera, éxpectando excrúcior. Palaestrio Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis. Pyrgopolynices Age age út tibi maxume cóncinnumst. Palaestrio Nullúmst hoc stolidius sáxum. redeo ád te. quid me vóluisti? Milphidippa Quo pácto hoc Ilium accédi velis, út ferrem abs te consilium. Palaestrio Quasi hunc dépereat — Milphidippa Teneo ístuc. Palaestrio Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto. Milphidippa Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi. Palaestrio Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis. Pyrgopolynices Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo. Palaestrio Adsum, ímpera, si quid vís. Pyrgopolynices Quid illaec narrát tibi? Palaestrio Lamentári ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre, quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast. Pyrgopolynices Iube adíre. Palaestrio At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum, quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem. Pyrgopolynices Memini ét praeceptis párebo. Palaestrio Vocon érgo hanc quae te quaérit? Pyrgopolynices Adeát, si quid volt. Palaestrio Sí quid vis, adi, múlier. Milphidippa Pulcher, sálve. Pyrgopolynices Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes. Milphidippa Tecum aétatem exigere út liceat — Pyrgopolynices Nimium óptas. Milphidippa Non me dico, sed erám meam, quae te démoritur. Pyrgopolynices Multae aliae ídem istuc cúpiunt, quibus cópia non est. Milphidippa Écastor haud mírum, si te habes cárum, hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma et factis. deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset? Palaestrio Non hércle humanust érgo — nam vólturio plus húmani credo ést. Pyrgopolynices Magnum me fáciam nunc quom íllaec me sic cónlaudat. Palaestrio Viden tu ígnavum, ut sese ínfert? quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum dixi. Pyrgopolynices Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum. Milphidippa Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat. nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ad te pórro. Pyrgopolynices Quid núnc tibi vis, muliér? memora. Milphidippa Vt quae té cupit, eam ne spérnas, quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est. Pyrgopolynices Quid núnc volt? Milphidippa Te compéllare et complécti et contrectáre. nam nísi tu illi fers súppetias, iam illa ánimum despondébit. age, mí Achilles, fiat quód te oro, serva íllam pulchram púlchre, expróme benignum ex te íngenium, urbícape, occisor régum. Pyrgopolynices Eu hercle ódiosas res. quótiens hoc tibi, vérbero, ego interdíxi, meam né sic volgo póllicitere operám? Palaestrio Audin tu, múlier? dixi hóc tibi dudum, et núnc dico: nisi huic vérri adfertur mérces, non híc suo seminió quemquam porclénam impertitúrust. Milphidippa Dabitúr quantum ipsus pretí poscet. Palaestrio Talentúm Philippi huic opus aúri est; minus áb nemine accípiet. Milphidippa Eu ecastór nimis vilest tándem. Pyrgopolynices Non míhi avaritia umquam ínnatast: satis hábeo divitiárum, plus mi aúri mille est módiorum Philippí. Palaestrio Praeter thensaúros. tum argénti montes, nón massas habet, Aetna mons non aeque altos. † Milphidippa Eu ecástor hominem périurum. Palaestrio Vt ludó? Milphidippa Quid ego? ut sublécto? sed amábo, mitte me áctutum. Palaestrio Quin tu huíc respondes áliquid, aut fácturum aut non fácturum? Milphidippa Quid illám miseram animi excrúcias, quae númquam male de té meritast? Pyrgopolynices Iube eámpse exire huc ád nos. dic me ómnia quae volt fácturum. Milphidippa Facis núnc ut te facere aéquom, quom, quaé te volt, eandém tu vis, Palaestrio Non ínsulsum huic ingénium. Milphidippa Quomque me óratricem haud sprévisti sistíque exorare éx te. quid est? út ludo? Palaestrio Nequeo hércle equidem risú meo moderari. Milphidippa ob eám causam huc abs te ávorti. Pyrgopolynices Non édepol tu scis, múlier, quantum égo honorem nunc ílli habeo. Milphidippa Scio, et ístuc illi dícam. Palaestrio Contra aúro alii hanc vendére potuit operám. Milphidippa Pol istuc tibi crédo. Palaestrio Meri béllatores gígnuntur, quas híc praegnatis fécit, et púeri annos octíngentos vivónt. Milphidippa Vae tibi, nugátor. Pyrgopolynices Quin mílle annorum pérpetuo vivónt, ab saeclo ad saéclum. Palaestrio Eo mínus dixi, ne haec cénseret me advórsum se mentíri. Milphidippa Perií, quot hic ipse annós vivet, cuius fílii tam diu vívont? Pyrgopolynices Postríduo natus sum égo, mulier, quam Iúppiter ex Ope nátust. Palaestrio Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo. Milphidippa Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis. Palaestrio Quin érgo abis, quando résponsumst? Milphidippa Ibo átque illam huc addúcam, proptér quam opera est mihi. númquid vis? Pyrgopolynices Ne mágis sim pulcher quám sum, ita mé mea forma habet sóllicitum. Palaestrio Quid hic núnc stas? quin abis? Milphidippa Ábeo. Palaestrio Atque ádeo, audin ? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat — Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse. Milphidippa Hic cúm mea era est, hinc clám nostrum hunc sermónem sublegérunt. Palaestrio Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro. Milphidippa Remoráre, abeo. — Palaestrio Neque té remoror neque tángo neque te — táceo. Pyrgopolynices Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur.