LOGOI

Passage

Plautus, Miles Gloriosus 4.3

lat plautus phi012 perseus lat2

Pyrgopolynices Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio, de concubina? nam nullo pacto potest prius haec in aedis recipi quam illam amiserim. Palaestrio Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi quo id pacto fieri possit clementissime. aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi, quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat; dicasque tempus maxume esse, ut eat domum: sororem geminam adesse et matrem dicito, quibus cóncomitata recte deveniat domum. Pyrgopolynices Qui tu scis eas adesse? Palaestrio Quia oculis meis vidi hic sororem esse eius. Pyrgopolynices Convenitne eam? Palaestrio Convenit. Pyrgopolynices Ecquid fortis visast? Palaestrio Omnia vis optinere. Pyrgopolynices Vbi matrem esse aiebat soror? Palaestrio Cubare in navi lippam atque oculis turgidis nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi. is ad hos nauclerus hospitio devortitur. Pyrgopolynices Quid is? ecquid fortis? Palaestrio Abi sis hinc, nam tu quidem ad equas fuisti scitus admissarius, qui consectare qua maris qua feminas. hoc age nunc. Pyrgopolynices Istuc quod das consilium mihi, te cum illa verba facere de ista re volo; nam cum illa sane congruos sermo tibi. Palaestrio Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas? dicas uxorem tibi necessum ducere; cognatos persuadere, amicos cogere. Pyrgopolynices Itan tu censes? Palaestrio Quid ego ní ita censeam? Pyrgopolynices Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces. Palaestrio Tu modo istuc cura quod agis. Pyrgopolynices Curatum id quidemst. quin si voluntáte nolet, vi extrudam foras. Palaestrio Istuc cave fáxis; quin potius per gratiam bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato, aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat. Pyrgopolynices Cupio hercle. Palaestrio Credo te facile impetrassere. sed abi intro. noli stare. Pyrgopolynices Tibi sum oboediens. — Palaestrio Numquid videtur demutare alio atque uti dixi esse vobis dudum hunc moechum militem? nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter, satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat? nam quos videre exoptabam me maxume, una exeuntis video hínc e proxumo.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable