LOGOI

Passage

Plautus, Miles Gloriosus 4.4

lat plautus phi012 perseus lat2

Acrotelevtivm Séquimini, simul círcumspicite, né quis adsit árbiter. Milphidippa Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum. Palaestrio Et ego vos. Milphidippa Quid agis, noster architecte? Palaestrio Egone architectus? vah. Milphidippa Quid est? Palaestrio Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem. Acrotelevtivm Heia vero. Palaestrio Nimis facete nimisque facunde malast. ut lepide deruncinavit militem. Milphidippa At etiam parum. Palaestrio Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus; vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem. nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam, ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas. Plevsicles Eu, probe. Palaestrio Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi. Plevsicles Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit. Palaestrio Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas? nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis, mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex; quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis. date modo operam. Acrotelevtivm Id nos ad te, si quid velles, venimus. Palaestrio Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam. Acrotelevtivm Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles. Palaestrio Militem lepide, et facete et laute ludificarier volo. Acrotelevtivm Voluptatem mecastor mi imperas. Palaestrio Scin quem ad modum? Acrotelevtivm Nempe ut adsimulem me amore istius differri. Palaestrio Tenes. Acrotelevtivm Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio abierim, cupiens istius nuptiarum. Palaestrio Omne ordine. nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas, hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium: ne ille mox vereatur intro íre in alienam domum. Acrotelevtivm Bene mones. Palaestrio Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam quasique eiús opulentitatem reverearis, et simul formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem conlaudato. satin praeceptumst? Acrotelevtivm Teneo. satinest, si tibi meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas? Palaestrio Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito. quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico facito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico; causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam, palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust), id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio, praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies; atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet. Plevsicles Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim? Palaestrio Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito, ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito, atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit. nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare. Plevsicles Satis placet pictura. perge. Palaestrio Ille extemplo illam hortabitur ut eat, ut properet, ne morae sit matri. Plevsicles Multimodis sapis. Palaestrio Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget. ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias, prorsum Athenas protinus abibo tecum. Plevsicles Atque ubi illo veneris, triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam. Palaestrio Abi cito atque orna te. Plevsicles Numquid aliud? Palaestrio Haec ut memineris. Plevsicles Abeo. — Palaestrio Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio iam exiturum esse intus. Acrotelevtivm Celebre apud nos imperium tuomst. — Palaestrio Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris. hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.

Provenance