Passage
Plautus, Miles Gloriosus 4.7
lat plautus phi012 perseus lat2
Plevsicles Alium alio pacto propter amorem ni sciam fecisse multa nequiter, verear magis me amoris causa hóc ornatu incedere. verum quom multos multa admisse acceperim inhonesta propter amorem atque aliena a bonis: mitto iam, ut occídi Achilles civis passus est — sed eccúm Palaestrionem, stat cum milite: oratio alio mihi demutandast mea. mulier profecto natast ex ipsa Mora; nam quaevis alia quae morast aeque, mora minor ea videtur quam quae propter mulieremst. hoc adeo fieri credo consuetudine. nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores pultabo. heus, ecquis hic est? Palaestrio Adulescens, quid est? quid vis? quid pultas? Plevsicles Philocomasium quaerito. a matre illius venio. si iturast, eat. omnis moratur: navim cupimus solvere. Pyrgopolynices Iam dudum res paratast. i, Palaestrio, aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia duc adiutores tecum ad navim qui ferant. omnia conposita sunt quae donavi: auferat. Palaestrio Eó. — Plevsicles Quaeso hercle propera. Pyrgopolynices Non morabitur. quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo? Plevsicles Habeo equidem hercle oculum. Pyrgopolynices At laevom dico. Plevsicles Eloquar. maris causa hercle hoc ego oculo utor minus, nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer. sed nimis morantur me diu. Pyrgopolynices Eccos exeunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable