LOGOI

Passage

Plautus, Miles Gloriosus 4.8

lat plautus phi012 perseus lat2

Palaestrio Quid modi flendó quaeso hodie fácies? Philocomasivm Quid ego ní fleam? ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo. Palaestrio Em hominem tibi, qui a matre et sorore venit. Philocomasivm Video. Pyrgopolynices Audin, Palaestrio? Palaestrio Quid vis? Pyrgopolynices Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi? Plevsicles Philocomasium, salve. Philocomasivm Et tu salve. Plevsicles Materque et soror tibi salutem me iusserunt dicere. Philocomasivm Salvae sient. Plevsicles Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent; nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul. Philocomasivm Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam. Plevsicles Sapis. Pyrgopolynices Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret. Philocomasivm Istuc crucior, a viro me tali abalienarier, nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis; et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior: eam nobilitatem amittendam video. Pyrgopolynices Ne fle. Philocomasivm Non queo, quom te video. Pyrgopolynices Habe bonum animum. Philocomasivm Scio ego quid doleat mihi. Palaestrio Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras, si forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom, quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur. Philocomasivm Obsecro licet complecti prius quam proficisco? Pyrgopolynices Licet. Philocomasivm O mi ócule, o mi ánime. Palaestrio Obsecro, tene mulierem, ne adfligatur. Pyrgopolynices Quid istuc quaesost? Palaestrio Quia abs te abit, animo male factum est huic repente miserae. Pyrgopolynices Curre intro atque ecferto aquam. Palaestrio Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris, quaeso, dum resipiscit. Pyrgopolynices Capita inter se nimis nexa hisce habent. non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo. Plevsicles Temptabam spiraret an non. Pyrgopolynices Aurem admotam oportuit. Plevsicles Si magis vís, eam omittam. Pyrgopolynices Nolo, retine. Plevsicles At ultro misero. Pyrgopolynices Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi. Palaestrio Etiam nunc saluto te, Lar familiaris, prius quam eo. conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite, bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen. Pyrgopolynices Age, Palaestrio, bono animo es. Palaestrio Eheu, nequeo quin fleam, quom abs te abeám. Pyrgopolynices Fer aequo ánimo. Palaestrio Scio ego quid doleat mihi. Philocomasivm Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve Plevsicles Iam resipisti? Philocomasivm Obsecro, quem amplexa sum hominem? perii. sumne ego apud me? Plevsicles Ne time, voluptas mea. Pyrgopolynices Quid istuc est negoti? Palaestrio Animus hanc modo hic reliquerat. † metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis. Pyrgopolynices Quid id est? Palaestrio Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia, ne quis tibi hoc vítio vortat. Pyrgopolynices Mea, non illorum dedi: parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus. Palaestrio Tua ego hoc causa dico. Pyrgopolynices Credo. Palaestrio Iam vale. Pyrgopolynices Et tu bene vale. Palaestrio Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. — quamquam alios fideliores semper habuisti tibi quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium; et, si íta sententia esset, tibi servire malui multo, quám alii libertus esse. Pyrgopolynices Habe bonum animum. Palaestrio Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient, muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici. Pyrgopolynices Fac sis frugi. Palaestrio Iam non possum, amisi omnem lubidinem. Pyrgopolynices I, sequere illos, ne morere. Palaestrio Bene vale. Pyrgopolynices Et tu bene vale. Palaestrio Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim (mittam nuntium ad te), ne me deseras. Pyrgopolynices Non est meum. Palaestrio Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim. si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus. Pyrgopolynices Scio et perspexi saepe. Palaestrio Verum cum antehac, hodie maxume scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis. Pyrgopolynices Vix reprimor quin te manere iubeam. Palaestrio Cave istuc feceris: dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te, dicent servorum praeter me esse hic fidelem neminem. nam si honeste censeam te facere posse, suadeam; verum non potest. cave fáxis. Pyrgopolynices Abi iam. Palaestrio Patiar quidquid est. Pyrgopolynices Bene vale igitur. Palaestrio Ire meliust strenue. — Pyrgopolynices Etiam nunc vale. ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum: eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito, stulte feci qui hunc amisi. íbo hinc intro nunciam ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.

Provenance