Passage
Plautus, Mostellaria 1.3
lat plautus phi013 perseus lat2
Philemativm Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam. Scapha Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna fuit. Philemativm Quíd ea messis attinet ad meam lavationem? Scapha Nihilo plus quam lavatio tua ad messim. Philolaches O Venus venusta, haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum: madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis. Philemativm Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat. volo mé placere Philolachi, meo ocello, meo patrono. Scapha Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es? non vestem amatores amant , sed vestis fartim. Philolaches Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum. ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum. Philemativm Quid nunc? Scapha Quid est? Philemativm Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat. Scapha Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas. Philolaches Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui, neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi. Philemativm Nolo ego te adsentari mihi. Scapha Nimis tú quidem stulta es mulier. eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli? equidem pol vel falso tamen laudari multo malo, quam vero culpari aut meam speciem alios inridere. Philemativm Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi. Scapha Ita tu me ames, ita Philolaches tuos té amet, ut venusta es. Philolaches Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem? quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio. periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti. Scapha Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam nunc stultam stulte facere. Philemativm Quin mone quaéso, si quid erro. Scapha Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi morem praecipue sic geras atque alios asperneris. matronae, non meretricium est unum inservire amantem. Philolaches Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud? di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant, nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu. Philemativm Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. Scapha Stulta es plane, quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem. moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate. Philemativm Non spero. Scapha Insperata accidunt magis saépe quam quae speres. postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas mea dicta, ex factis nosce rem. vides quaé sim; et quae fui ante. nihilo ego quam nunc tu amata sum; átque uni modo gessi morem: qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit, reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo. Philolaches Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici. Philemativm Solam ille me soli sibi suo sumptu liberavit: illi me soli censeo esse oportere opsequentem. Philolaches Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio. bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa. Scapha Inscita ecastor tu quidem es. Philemativm Quapropter? Scapha Quae istuc cures, ut te ille amet. Philemativm Cur obsecro non curem? Scapha Libera es iam. tu iam quod quaerebas habes: ille té nisi amabit ultro, id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti. Philolaches Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso. illa hanc corrumpit mulierem malesuada † vitilena. Philemativm Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me. Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam. Scapha At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere. Philolaches In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem. Philemativm Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi, atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar. Philolaches Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem te liberasso denuo et ni Scapham enicasso. Scapha Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, soli gerundum censeo morem et capiundas crines. Philemativm Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire. ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives. Philolaches Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius, quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare. Scapha Quid illís futurum est ceteris qui té amant? Philemativm Magis amabunt, quom me videbunt gratiam referre bene merenti. Philolaches Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur, ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres. Scapha Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur, neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est. Philolaches In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri, nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus. Philemativm Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit: nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis. Philolaches Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem, pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem. videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum: quae pro me causam diceret, patronum liberavi. Scapha Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines. nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor. Philemativm Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha, ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea. Scapha Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est: quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum? Philolaches Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris, dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea. Philemativm Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode. Scapha Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito. Philolaches Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier? nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat. Philemativm Cedo cerussam. Scapha Quid cerussa opust nám? Philemativm Qui malas oblinam. Scapha Vna operá ebur atramento candefacere postules. Philolaches Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae. Philemativm Tum tu igitur cedo purpurissum. Scapha Non do. scita es tu quidem. nova pictura interpolare vis opus lepidissimum? non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere, neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam. Philemativm Cape igitur speculum. Philolaches Ei mihi misero, savium speculo dedit. nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput. Scapha Linteum cape atque exterge tibi manus. Philemativm Quid ita, obsecro? Scapha Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus: ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches. Philolaches Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras. ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae. Philemativm Etiamne unguentis unguendam censes? Scapha Minime feceris. Philemativm Quapropter? Scapha Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet. nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles, vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt, ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus. quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas. Philolaches Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius. verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit, quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt. Philemativm Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha. Scapha Non me istuc curare oportet. Philemativm Quem obsecro igitur? Scapha Eloquar: Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat. quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier? pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior: nam si pulchra est, nimis ornata est. Philolaches Nimis diu abstineo manum. quid hic vos agitis? Philemativm Tibi me exorno út placeam. Philolaches Ornata es satis. abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea, mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi. Philemativm Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet, mea voluptas. Philolaches Em istuc verbum vile est viginti minis. Philemativm Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo. Philolaches Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta. triginta minas pro capite tuo dedi. Philemativm Cur exprobras? Philolaches Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier? nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene. Philemativm Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere. Philolaches Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit: tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat. haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono; qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis. Philemativm Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam. vide, tali ubi sint. vin unguenta? Philolaches Quid opust? cum stacta accubo. sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua? is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus, conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.